
作家 ボリア
| 書誌事項 | |
| 著者名 | Juan deBorja |
| 書名 | Emblemata moralia, scripta quondam hispanice a Johanne de Boria, latinitate
autem donata a L.C.C.P. [Ludovicus Camerarius] |
| 出版・頒布事項 | Berolini : Stanno Ulrici Liebperti, 1697 |
| 形態事項 | 104 leaves : ill (4to.) |
| 注記 | Microfilm |
| 学術情報 | |
| 本文言語コード | ラテン語 |
EMBLEMATA
MORALIA,
SCRIPTA
QUONDAM
A
JOHANNE DE BORIA,
LATINITATE AUTEM DONATA
A
L. C. C. P.
NEC UNI GRATIA DEFIT.
BEROLINI
Sumptibus JOHANN. MICHAEL. RUDIGERI.
Stanno ULRICI LIBPERTI, Typ. Elector. Anno. XXXXX XCVII.
BIBLIOLA LECTORI
S.D.
Cujus Viritibi, Lector benevole, Emblemata
nunc offerimus:illus vix forte nomen antea audisti. Fuit enim JOHANNES ille de
BORIA claus domi, ac Patriae Regique suo pertilis; amplum namque atque
honoratum locum in aula PHILIPP II. HISPANIARUM Regis pbtinuit: sed nobis
tamen, qui & locorum Regionumque intervallo & moribus, sermoneque ab
illis populis quam longissime disungimur, naud multo magis notus est, quam
plerique magni illus gentis viri; quos ne vixisse quidem scimus, quum eorum
virtute tantae regiones sint illudtratae. Adeo angustis terminis illa Virtutis
humanae fama circumcluditur: quam & immortalem & infinitatem dicere
solemus. Mihi faciendum prominde proinde putavi, Lector benevole, ne solis
Hispanis XXXXXO HANNES ille de BORIA laudaretur: praesertim Cum & mereri
id illus ingenium videretur, meque id facturum cum tuo fructu puterem. Habes
ergo hic elegantisimas humanorum casuum & errorum, tum & virtutum &
morum magines: quas ille variorum occasione rerum effinxit. Editus est iste liber
quondam Hispanice, neque facile in nostris regionibus invenitur. Sed quum &
visus quibusdam, & inprimis probatus esset, atque incidisset atiam ante
annos aliquot in manus magni cujusdam viri, & cum sua virtute, generosaq;
majorem fama, (CAMERARII fuerunt) tum Regum exterorum, & Germaniae
Principum amore ministeriisque illustris: ipse ille in linguam latinam e
Castellana hunctransfudit. Atque haec illa est versio: de qua cum confideremus
fore, ut & ipsa per se tibi placeret; tum id dedimus operam, ut iconisimis
quoque aeneis, quam posset, nitidissimis splendesceret. Atque hoc etiam nostrum
te probaturum mihi promitto. Quod si facies, addes profecto nobis calcus,
reddesque nos & de te & de communi reliteraria bene merendi tanto studiosiores.
Vale.
LECTORI.
Quanquam Leges, quas recentiores quidam
Auctores, de ratione conscribendi Emblemata, in publicum emiserunt, tam rigidae
sint, quam ipsis eas condere visum est, dum prioribus Legibus aliqua
adjunxerunt atque ex illis, quaedam pro beneplacito sustulerunt, non ideo tamen
mibi visae sunt ad observationem sui, nisi quatenus ration consentaneae sunt, quenquam
obligare, cum neque auctoritas neque antiquitas auctorum tanta esse posit, ut
non jurare in verba eorum piaculum lit, ipsique Legislatores isti in
Emblematibis, quae ediderunt, eadem, qua edixerunt, exactidine acrigore Leges
suas minime observaverint. Visum est midi, de hac re Lectorem commonefacere,
ut, siquidem in hoc opera quaedam contra Legesistas admissa notaverit,
intelligat, non ideo Leges istas servatas non fuisse, quod ignorentur, sed quod
antiques imitandos esse hac in re statuerimus. In declaratione sive
Explicatione Emblematum magis laboeravimus, ut essemus breves, quam ut commentaries
amplos coacervare instuerimus. Cum opus alii usui, quam ut in vicem brevis
argumenti ejus, quod unoquoque Emblemate significatur, inserviret, destinatum
non fuerit, relicta commentandi facultate alteri cuidam scriptori aut nobis in
aliud tempus reservata. Hocunum adijcere liceat, solere eos, qui de hac material
scribunt, ingenue prositeri, tantam difficultatem in recte conficiendo
Emblemate XXXXX attingendo scopo existere, ut id assequi magis bonae fortunae,
quam ulli rei alii tribuendum sit, ac si quidem hoc de Emblemate uno veru sit,
extra culpam atque oppido excusatus erit, qui, dum plura depromit, in uno aliquot
impingit. Finis atque intentio nostra fuit, prodesse in aliquo lectures, cum material,
quae tractatur, bonos mores concernat, quos recte formatos, quam maxime
integros conservari, tanti nostra interest.
EMBLEMATA
MOEALIA
PER
JONNEA DE BORIA.
T.
MERUISSE SATIS.
Sicuti Viro Prudenti in fua, quam sustinet, calamitate praecipuo solatio esse debet, culpa carere, quzmvis poenam patiatur, cum maxima culpae poena sit, culpae esse affinem; Ita illud potissimXXXXXm expendi, atque is nobis labor esse debet, ut Virtutis praemia mereri studeamus (id quod per Cornam Lauream in hoc Emblemate designatur) etiamsi ea non semper in hac vita consequamur, cum ipsum Mereri tantum, praemium sit ac merces, cujos gratia vita secundum Virtutem est instituenda. Ac quod hic per Coronbm Lauream atque inscriptionem Emblematis, MERUISSE STATIS, significatur, id eo tendit, ut quamvis non reponatur gratia sufficiens praestitis, servitiis, pro dignitae & meritis ejus, qui praestitit, non ideo laborem is merendi praemium illud & Coronam intermittere, sed sufficere debeat ei id ipsum, quod mereatur, cum hoc omnino partium ipsius & officii sit, ac in eo praecipue Voluptatis summa consisitat, non in fruitione ipsa praemii ac gratiae, quam forte non mereretur. Quanto enim major est Honor & gratia facti, tanto quoque major foret infamia, quae eum maneret, XXXXX eo conspectior in eo appareret defectus meriti, ad obtinendum locum, in quo collocatus fuerit.
3
Praemia
Virtuti si debita forte negantur,
Noltio irasci, sit meruisse satis.
U.
AUT MULTUM, AUT NIHIL.
Cum ineritia & tepore facere id, quod unicuique faciendum incumbit, fons est, ex quo eventus, ruinam ac perditionem secum attrahentes promanant, nec commodius iniri potest ratio, atque aestimatio fieri magnitudinis damni inde provenientis, quam si pro certo habeatur, in pejori statu esse ea, quae tepide, quam quae frigide fiunt, cum sine dubio multo pejus ac inconveniens magis sit, procedere languide atque remisse in iis, quae suscipiuntur, quam ea prorsus non attingere. Id hoc Emblemate significatur, in quo Testudo repraesentatur cum inscriptione; AUT MURTUM, AUT NIHIL. De illa enim memoratur, quod, siquidem parum ex carne ejus sive Medicinae sive victus gratia comedatur, id noceat; sin multum assumatur, proficiat. Id ipsum de Actionibus nostris praedicatur, si nempe susceptae atque insutitutae fuerint cum calore, ac fortiter expeditae, magno eas futuras esse usui, neque unquam destitutas iri felici successu; sin vero cum remissione ac tepide gestae fuerint, magnopere fore damnosas. Cum extra controversiam melius esset, illas non suscipere. Quippe praeter id, quod inde exitus felix sperari nunquam possit, nihil est, quod magis contaminet,& veluti lethali bubonis veneno perimat Principum ac Virorum magnorum famam, quam negligentiam & teporem in rebus gerendis ostendere. Absque strenuitate enim non possunt commutti actiones tales, quae famam magni nominis merentur, conciliantque auctoribus suis. Cum remissio & inertia Fortitudini atque Magnitudini animi e diametro sint oppositae, nec cum animi robore simul possint consistere.
XXXXX
5
Quicquid
agis, ferventer agas; quaecunque remisse
Fiunt, non fieri, tutius esse puta.
V.
LEVE ET MOMENTANEUM.
Etiamsi onera ac molestiae, quae in hoc mundo uniquique in satione sua imponuntur, opprimant saepius eum hominem, atque ita aggravent, ut videantur humeris ejus cadendo quasi illabi. Tamen non par est eum terreri, animoque deficere, atque una cum onere prosterni soloque illidi; Quin potius humeros supponere, atque oneri perferendo novas vires ac Virtutem sufficere. Id quod hoc Atlantis, (quem Antiquitas finxit Orbem humeris sustentare, quamvis ab altitudine montis, hoc ei nomen fuerit impositum, sive quod Rex iste Magnus Astrologus fuerit) Emblemate ac Lemmate, LEVE ET MOMENTANEUM indigitatur. Cum sine dubio nullum onus tam grave in hac vita esse possit, quod non leve appareat, si cum praemio, quod pro aerumnis nostris in altera vita speratur, comparetur, tum neque illae per se graviores sint, quam ut tolerare quaemus, neque diutius, quam nobis conveniat, perdurent. Quippe nunquam hac in vita aliquid est perpetui, nec multa in ea occurrunt, quae multum sive diu durent.
7
Si
tibi vel totis incumbat molibus Orbis;
Perpetuum cum non sit, Leve fertur, Onus.
W.
INTUS LATET.
Sicut multi, cum haberentur aestimarenturque prudentes ac fortes, si quando gravioribus negotiis adhibiti fuerunt, spei de se conceptae non responderunt, sive verum de illis fuerit, quod proverbio dicitur, Honores mutare mores, ac magistratum XXXXXirum provare, sive in illis vires, quas ostentabant, non suffecerint; Ita e contrario alii, Virtute multa dotibusque egregiis instructi, defectu occasionum, Virtutem, qua dotati sunt, non exerunt. Id quod doceri potest hoc Emblemate, de Cbalybe & Silice, cum inscriptione, INTUS LATET. Cum hoc intandat, sicuti Silex ignem in se conclusum, donec attritu Chalybis percutiatur, continet, ita ignem generosum, quem quis in pectore clausm teneat, defectu occasionum, quibus Virtutis atque Fortitudinis suae specimina edere possit, deficere nec ultra splendescere.
9
e
suas Virtus non exerit actu; Vires saep
Ignem nempe silex igneus intus alit.
X.
PIORUM NAUFRAGIUM.
Differentia, inter homines justos atque injustos, insignis ex diverso navigationum ab illis instituarum successu optime cernitur, quas navigationes nos inchoamus, cum nascimur, absolvimusque, cum morimur. Ac, quamvis in eo quidem omnes videamur aequales esse, quod Vitae nostrae navis oblique atque in transverfum agitur, adeoque tandem submergitur, minime tamen ita se res habet, cum justus in terram navim subducat, injustus altius, sed in profundum provehatur. Sicut hoc in navigatione Noacbi justorumque Arcam cum eo ingressorum, tum quam filii hominum in Diluvio tenuerunt, cernitur. Noacbus quidem obliquato cursu montes tandem tenuit Armeniae, filii hominum in profundum maris atque inferni praecipitati atque absorpti fuerunt. Ac, quamdiu quidem haec nobis Vita manet, neque navigandi necessitatem detrectare, neque cum mortimur, submergendi periculum licet evadere. Quod, hoc Arcae Noacbi super montibus Armeniae quiescentis Emblemate atque addita inscripXXXXXione, PIORUM NAUFRAGIUM, repraesentatum, hoc vult: Navigandum esse cum justis, quoniam vel maxime obliquante nave in montes tamen cum illis evadimus.
11
Fustis
associans, si adversa naviget aura,
Montibus in Celsis jam bene tutus erit.
Y.
VETUSTATYE RELICTA.
Animalibus omnibus instinctus Naturae conservationis suae appetitum ac studium ingeneravit,ac nullum ex iis, quamvis exile illud sit, videmus, quod non tendat ad sui conservationem & augmentum. Negligentissimum omnium circa haec est, cum magis sequatur appetitus sous, quam ut rectae rationi obediat. Qui quidem viam contrariam si insisteret & suae studeret conservationi, convenientius remedium perpetuitatis suae invenire non posset, quam ut se ipsum renovare studeat; relicta vetustate. Sicur Aquila tam alte propeque Solem evolare perhibetur, ut hic eam radiis suis corripiat, plumasque ejus adrat, quas ea secum in aquam devehendo demergat, novasque plumas ac vires acquirat. Id ipsum nobis obtinget, si operam dabimus, ut ad Solem nostrum Justitae appropinquemus, qui nos accendat & renovet. Quod hoc Aquilae ad Solem advolantis Emblemate & inscriptione, VETUSTATE RELICTA, significatur.
13
Est
renovanda tibi sancto molimine Vita,
Sacra Avis Solis se novat ad radios.
Z.
IN PUSILLO NEMO MAGNUS.
Quantillum sit omne id, quod in mundo tanti aestimatur, es consideratione exiguitatis ejus facile dignoscitur, cum secundum Astrologos instar puncti esse deprehendatur, comparatione ejus cum circumferentia Sphaerae ultimae instituta. Ac quidem, cum tam exiguus utique sit mundus, quam rem quaeso usque adeo grandem in se continere is possit, etiamsi ista praedominaretur atque imperaret toti Universo? Id denotatur hoc Emblemate ac dicto, IN PUSILLO NEMO MAGNUS, doceturque, Eum, qui Magnitudine animi praeditus est, non debere rebus impendere tam exilibus, qualis est mundus atque iis, quae illo continentur.
15
In
parvo magnum frustra quaesiveris, Uno
In
puncto magnum quid reptare queas?
[.
Sapientum moltorum setnentia est, majori Virture ac Fortitudine animi opus esse ad superanda prospera, quam adversa; quoniam haec hominem sibi ipsi vindicant, ut in se descendens, se in seipsum veluti recolligat, atque his experimentis quasi stipatus tanto fortius adversos casus superare possit. Prospera vero hominem distrahunt, diffundunt, ac tandem extra se ipsum rapiunt. Id quod damnorum omnium, quae homini obtingere possunt, maximum est. Hoc Emblemate Arboris usque adeo fructibus oneratae, ut diffindatur ac dirumpatur, dictoque, TIMENDA NIMIA FOECUNDITAS, significatur, ac quam damnosa arbori sit ista ubertas, apparet. Etiamsi enim omnis excessus malus sit, nullus tamen prosperitate nimia periculosior est. quippe cui magis favet, tanto eum magis dementat. Qui prudens fuerit, ac sua, quam Deus dederit, forte contentus vixerit, id Emblemate isto docere alios porerit, TIMENDA NIMIA FELICITAS.
17
Proventu
fruticum nimio consumitur arbor,
In
damno est, nimia prosperitate frui.
\.
BIS PEREO.
Nulla res animum magis pungit, quam videre se percussum ac male exceptum ab armis suis propriis, sive quis propriam suam voluntatem tyrannidi alterius subjecerit, sive animum suum ita alteri aperuerit, ut hic secreta illius noscendo, eum se sibi veluti subjectum habere existimet, aut si forte quendam bono apud Principem loco collocaverit, qui non, quam debeat, gratiam vicissim ei rependat. Quicunque ex his quid expertus fuerit, nae ille optime demonstrare poterit, quid sibi Emblema istud aquilae, sagitta propriis ejus plumis armata, icta, cum adjecta inscriptione BIS PEREO, velit; Duplices nimirum plagas perferri, quae armis propriis infliguntur. Quoniam, qui illas accepit, habet non solum, quod de hoste fuo, sed quod de se ipso, qui arma, a quibus ictus est, suppeditarit, conqueratur.
19
Inflictum
propriis vulnus qui tractat ab armis,
Is
duplex sentit, vulneris esse malum.
].
Magnae illae difficultates ac contentiones pro consequendis hujus mundi commodis, atque incrementa illa & successus prosperi, qui in hunc finem expetuntur intendunturque, non solum afficiunt homines tenuiores fortuntae, quibus tanto plus viae emetiendum est, quanto sese inferioribus in gradibus vident constitutos; sed, si quidem res justa lance perpenditur, sine comparatione majores multo sunt difficultates ac labores illi, qui Principibus magnis subeundi sunt, non tantum, ut res suas conservent. Neque status ullus ita difficultatum istarum immunis est, quin sibi hoc de Sole Emblema, cum inscriptione, NITOR IN ADVERSUM, applicare possit. Sicut enim Sol, Planetarum qnamvis maximus, & qui potissimam influentiam in Creaturas inferiores dispertit, proprium suum coXXXXXlum cursumque conservat, tantas tamen oppasitiones ac difficultates sibi experitur objectas, ut quasi per vim a motu Primi Mobilis abreptus, non possit cursum suum proprium, nisi post anni unius decursum absolvere. Ad eundem modum, etiamsi Viris magnis cum difficultatibus magnis sit conflicandum, non ideo tamen a labore, ut eas superent, iis desistendum est, quoniam ea ratione se obtenturos esse finem, quem praetendunt, deprehendent.
21
Nitor
in adversum de Solis dictur ausu,
Nitendum est Magnis contra percla Viris.
]T.
VI FRANGITUR, OBSEQVUO FLECTITUR.
An in gubernatione militari vel politica rigor potius, quam blanditiae adhibendae sint, quaestio, est omnino ardua. Super qua tam sunt opiniones diversae, quam diversae sunt conditiones & affectus eorum, qui hanc materiam tranctant. Qui natura atque indole asperi sunt, spiritusque elatioris & ambitiosi, iis videtur impossibile esse, dirigere sive tractare negotium ullum, absque austeritate magna & rigore summo. E contrario Viris cordatis, prudentibus & qui conditionis ac temperamenti sXXXXXnt placidioris, mediam viam insistere tutissimum videtur. Quod hoc Emblemate ostenditur, in quo Arbor exhibetur, in qua manus duae junctae, ramum unuXXXXXn Vi apprehendendo discerpunt, cum inscriptione, VI FRANGITUR; ab altera parte ramum alium manus aliae duae cum dexteritate torquent, flectuntque, cum inscriptione, OBSEOVIO FLECTITUR. Ad eundem modum, qui per vim ac nulla ratione adhibita imperare, sive negotia tractare voluerit, is omnio quidem metuetur, caeterum minime amabitur, neque imperium ejus violentum cum sit, erit diuturnum. E contrario qui prudenter ac blande gubernabit, tractabitque suos, jungendo rigorem administrandae justitiae cum blanditiis & dexteritate, nimos, quos regendos suscepit, absque periculo flectet, obligans eos amore & respectu ad faciendum ea, quae rigore solo adhibito facturi non essent.
23
Ramorum
bic arti cedit, vi frangitur ille,
Cum
blando mixtus regnet amore rigor.
]U.
VITAM INVENIET.
Praecipuae circumspectionis in hac vita est, fugere extrema, quae in vitio ponuntur, atque invenire medium, in quo consistit Virtus. Solus ille, qui hoc praestat, Sapiens atque discernendi facultate praeditus dici meretur. Quoniam, sicut solus Geomertra rationem tenet inveniendi centrum in circulo; ita solus ille Sapiens est, qui abstinens ab extremis, consequitur medium, in quo Virtus consistit. Extrema Virtutum vitia duo sunt contraria, quae aequaliter studiose vitanda sunt, quia ille, qui liberalis esse vult, non solum sibi cavere debet ab avatitia, quae extremum est unum, sed etiam a prodigalitate, quae extremorum est alterum, sectans medium inter illa, Liberalitatem. Id quod hoc significatur Emblemate, in quo Manus circinum continens centrum quaerit in circulo, cum inscriptione, VITAM INVENIET. Quoniam, qui Virtutem inveniet, vitam cum tranquillitate temporalem inveniet atque aeternam, cum quiete & gaudio sine fine.
25
In
medio graditur Virtus; extrema caveto,
Et vitam invenies; Circinus ista probat.
]V.
PULSA CAUTE.
Etimasi aliquando tentare fidem cogamur amicorum, attamen, quantumcunque deprehendamus, minus eos sinceros atque integros esse, tum maxime, cum nobis eorum auxilio opus est, inquisitione ista, quantum fieri potest, supersedendum est. siquidern autem evitare non possimus, quin ad examen illud procedamus, fieri id magna cum circumspectione ac consideratione. Id quod hoc Emblemate Cantbari manusXXXXX integritatem ejus pertentantis, cum inscriptione, PULSA CAUTE praecipitur. Nam, sicuti is, qui cantharum aliquem testaceum probare velit, manum ei applicando, exploratum, an ditruptns sit an solidus beneque coctus, nisi cum circumspectione secerit, etiamsi vel maxime, integer sit, illum dissringet; ita, qui arrogantior fuerit, quam necesse est, quando certos sese amicos habere existimaverit, fallere eos expectationem nostram nec patrare promissa experietur. Quantum inde sentiatur incommodi, testentur ii, qui id suerunt experti.
27
Vel
sub Amicitiae si nomine falleris, alte
Dissimula, XXXXX fluxam non mage sperne fidem.
]W.
AB INFOELICE CAVEAS.
Qvanti momenti res sit, in conficiendo
quocunque negotio, tractare id eo quo debet modo ac ratione, ex diverso
negotiorum pertractatorum successu elucescit; quorum quaedam principiis minus
sinceris innixa, mutata genuina & recta
reXXXXX gerendae ratione, impegerunt, ac finem desideratum consecuta non
sunt. Unde dictum percrebuit, Negotium
quodcunque simile esse Vasi, cui ansae duae, aXXXXXiera quidem
29
Quam
tangas ansam, qua inceptes, prospice, parte,
Eligito sanam, subdola cuncta fuge.
]X.
SPES INANIS.
Soli homini Deus singulari beneficio spem concessit in remedium ac solatium laborum atque aerunmnarum quibus omni vita premitur. Nam Angeli non habent, quod sperent, sed quo fruantur, neque daemones sperare minus castigationis possunt eo, quod patiuntur. Homines soli sperant, quamdiu vivunt, & appropinquant fruitioni ultimi sui finis ac summi Boni, quod est Deus. Donce id consequantur, sustentat eos spes, qua vivunt. Quae efficit, ut dulces experiantur aerumnas illas, quibus tum conflictantur; onus, quod ferunt, leve; ac cum facilitate perrumpant difficultates & molestias hujus vitae, spem firmam habentes fruendi aeterna quiete in vicem & pretium brevium aerumnarum. Oui igitur ex dono tam insigui utilitatem nullam captaverit, sed spem in hominibus & in rebus fluxis & caducis collocaverit, aeque se deceptum experietur, atque ille, qui cannae sive baculo fracto nixus, incubuerit. Id quod Emblemate & inscriptione, SPES INANIS, denotatur. Qui enim res suas ad hunc modum instituerit, sustentationis fuae loco, seipsum feriet ac laedet. Id, quod vere accidit iis, qui vana ratione spem ponunt in auxilio Aegypti, non ponendo eam in vero Deo Israelis, qui salvos eos praestaresolus potest.
31
Ne te
decipiat, ne te spes vexet inanis,
Auxilii
Aegypti findit arundo manum.
]Y.
ADVERSA MAGIS LUCET.
Non magni fiunt neque in pretio habentur res, quae cum facilitate ac sine molestia acquiruntur. Hoc tanto major est Victoriae gloria, quanto acrior fuit armorum concertatio. Homo itaque fortis & magnanimus non aggreditur res, nisi arduas & difficultatum plenas, ad consequendum quem appetit selendorem. Qui quidem non acquiritur, si ardorem vinceudi, atque adversitates, contentionesque mundanas superandi, remittat, ac non potius valide se iis opponat, contraque illas fortiter decertet. Qui declarare id velit, ad eum usum transferre potest Emblema hoc Solis & Plenilunii, cum inscriptione, ADVERSA MAGIS LUCET. Quoniam, sicuti Luna, quanto magis se opponit Soli, tanto majorem claritatem a Sole accipit, ita quanto quis magis inimicis suis, pravis videlicet cupiditatibus ac affraenatis motibus amini, laboribus item atque adversitatibus hujus vitae reluctatur, tanto majorem gloriam ac splendorem consequetur.
33
Quo
magis opponit claro se pallida Soli
Luna,
magis claret. Nitere, victor eris.
]Z.
FERENDO VINCAM.
Res paucae hac in vita sine magno labore acquiruntur, ac si cuipiam contigit esse tam magno labore acquiruntur, ac si cuipiam contigit esse tam felici, ut sine illo id, quod sibi propositum habet, sit assecutus, non ideo se labore conservandi, quae adeptus est, ac timore sive apprehensione, possessa bona amittendi, liberaverit, cum ab illis ne felicissimus quidem mortalium immunem sese praestare possit. Ac quoniam nec Viris magnis ac fortunatis, nec parvis atque infelicibus labores atque aerumnae desunt, necesse omnino est, malo tam certo ac tanti momenti remedium quaerere. Optimum & quod praecipuo in his difficultibus adjumento esse potest, Firmitas est & Constantia animi ad illas patientia superandas, quod hoc Emblemate Scopuli, ad quem mare allidendo XXXXXeluti rumpitur, cum inscriptione, FERENDO VINCAM, declaratur. Quoniam, sicuti scopulus in tempestate sustines ictus plagasque undarum maris, firmitate fua, eas veluti conficit vincitque, ad eundem modum, qui animi robere & Fortitudine ad quantascunque aerumnas sustinendas instructus fuerit, nisi ipXXXXXe ultro sese illis dediderit, ad extremum patientia adjutrice, Victoriam triumphumque consequetur.
35
Quicpuid
in adversis se opponit, vince ferendo,
Ut
scopulus quasvis dissipat unus aquas.
][.
TRANQUILLITAS FOECUNDA.
Magnas aerumnas, magnas molestias, Animus inquietus & turbidus, non attendes quas insuper aliis, qui amici ac quietis sunt, excitet ac perferre eos cogat, tanquam in sinu suo circumfert. Homo inquies quiescere nunquam potest nec ubi consistat habet, machinans semper quaerenspue rationem ac occasiones, per quas molestia afficere aemulum ac perturbare possit. Id dum agitat, vitam corrumpit, tempus atque facultates consumit. Qui vero tranquillitate delectatur, eo ipso vitam suam prorogat, rem familiarem auget, & cum suavitate ac voluptate aevo fruitur. Id, quod expromit hoc Emblema Nidi Alcyonum in mari tranquillXXXXX, cum inscriptione, TRANQUILLITAS FOECUNDA; innuens, sicuti aves istae, cum tempus maris tranquilli cognoscant, nibos suos tunc construunt atque ova ponunt, ex quibus pullos fuos intra dies paucos excludunt; ita illos, qui amicisuerint pacis & quietis, multiplicaturos sibi divitias & voluptates, in hac & futura vita.
37
Alcynes
placidis pariunt felicius undis
Pacisicos
ditat non agitata quies.
]\.
VITA BREVIS.
Non multis opus est ad persuadendum rationibus, vitam hanc brevem esse, cum nobis omnibus id constet, ac siquidem non reperiuntur, qui animo defi ciente, ut ex aerumnis evadant finem vitae exoptant, aut si qui sunt alii magis perfecti, qui spe certa freti, quam habent de vita aeterna, fluxam hanc & temporariam transigere rite atque ordine cupiunt; Omnibus sane reliquis tam brevis vita haec esse videtur, ut multi dixerint, non esse eam majoris latitudinis, quam Palmi uinis, mensurae tantillae eam propter tantem ejus brevitatem comparantes. Id, quod hoc Emblemate, Manus aperta, palmum mctientis, cum inscriptione, VITA BREVIS, significatur. Atque adeo, si amplius hoc ipsum expenditur, apparet, majorem hominum partem mori, antequam vivere incipiant, aut vitam, ubi sperant desideraneque, ad optatum finem possint producere; de quibus merito dici potest, vitam eos deserere, antequam vivere inceperint. Quae ratio nos merito debet excitare, ut cautius vivere studeammus.
39
Vita
brevis palmo cum non sit latior uno,
Non
male quam vivas, diceris ante mori.
]].
TUTA MERCES.
Mala loquacitate nimia in vita communi excitata, tanta sunt ac tam probe cognita, ut in ea, quae hic a nobis servatur, brevitate vel minima eorum pars hic rececseri, nequeat, atque e contrario, quantum fas est, laudari silentii ac Taciturnitatis Virtus. Sufficit declarare, tantas esse vires Silentii, ut efficiat, stultum haberi pro Prudenti; si silere sciat. Qui se amicum esse Silentii ostendere cupit, is utatur hoc Emblemate Gruis lapidem ore gestanis, atque inseriptione, TUTA MERCES. Nam de Gruibus memorant Naturalium rerum Scriptores, eas Taurum montem transvolantes, ne ab Aquilis ex clangore in transitu agnoscantur, assumtos ore quosdam lapides gestare, quorum beneficio secure iter suum conficiant. Atque eo docetur, Silentii mercedem certam esse, cum paucos inveniamus, quos silentii poenituerit, multos vero, qui in perpetuum deplorarunt nimium illud, quod fuere locuti:
41
Tuta
manet tandem servata silentia merces.
Hoc lapis iste Gruis clausus in ore notat.
]]T.
MISERIS NULLA QUIES.
Qui se periculis multis expositum, continus
vexariaerumnis, atque ubi ex minoribus se expedivisse existimat, graviorbus
aliis se involvi deprehendit, applicare sibi poterit Emblema hoc Picium, quos Volantes appellant, qui cum se ab
aliis piscibus majoribus, comedere eos
soluis, appcti XXXXX exagitari vident, nec remedium aliud inveniunt, alis, quas babent, concussis avolant, ea se
ratione eXXXXXadere bostes suos posse existimantes; Verumtamen ea ratione
effugere malum ac infortunium nequeunt.
43
Piscibus
adversi certis sunt Pontus XXXXX aetber,
Sic
miseris reliqua est denique nulla quies.
]]U.
FRANGAT.
Prosus expertem se esse ostendit is, qui in animum induxerit aliquid hac in vita sine labore atque molestia adipisci: atque indicio erit, eum parum cognitionis rerum in hac vita occurrentium habere, qui existimat, ullam rem vel minimam non magno labore constare. Siquidem vero id ipse expertus non fuerit, interroget eos, qui magna itinera consiciendo loca multa peragrarunt, neque negaturi sunt, dum in illis versati sunt, defatigationibus, aerumnis ac laboribus magnis ac multis haec sibi constitisse. Quod si igitur tanto labore ad comparanda bona terrena opus est, quanto magis id requiretur ad consequenda aeterna. Id, quod per Nucem putamini inclusam, cui verbum, FRANGAT; ad scriptum est, denotatur, indicaturque, eum, qui nucleum esse velit, necesse habere, ut Nucem ftangat.
45
Qui
nucleum esse, putamina franget,
Non
quileum confert absque labore DEUS.
]]V.
SEMPER EADEM.
Id, quod vel maximo adiumento est superandis aerumnis atque adversitatibus, Fortitudo est atque animi Magnitudo, utpote quibus res omnes reliquae comparatae parvi admodum aestimantur, atque etiam jactura earum minus attenditur, cum Virum strenuum atque magnanimum neque prospera efferant, neque adversa frangant. Id, quod hoc Emblemate designatur, in quo Manus duae, aperta una, clausa altera, cum inscriptione, SEMPER EADEM! Manus aperta prospera significat, clausa adversa, ac sicuti aperta & clusa una eadem que manus est, ita quoque Virum strenuum decet esse constantem, fortemque in utendo prosperis & superandis adversis, eadem semper animi aequabilitate.
47
Est
eadem, seu claasa manus, seu dicis aperta,
Adversa
accipito XXXXX prospera, mente pari:
]]W.
DUM DESAEVIT HYEMS.
Quemadmodum Nauclerus ille probatur, qui praevidens tempestatem ingruentem atque incommoda navigandi tempora, navem subducit in portum, in quo secure tempestates ac turvines transmittit, donce Ver promum redeat, mare tranquilletur, ac venti suaviores & necessarii navigationi instituendae respirent; Ita ille demum Vir prudens ac rectus habebitur, qui reputans secum aerumnas ac perturbationes, quas tempus secum velti attrahit, ac vasa colligens in eum locum se recipit, in quo certiori cum quiete & minori periculo vitam transigat, donec res meliori loco collocatae esse videantur, ac venti, quos avide expectat, aspirent. Qui id operam dederit, indicare id potetit Emblemate isto Navis in portu bybernantis, cum versu Virgiliano, DUM DAESEVIT HYEMS, docendo, subducentem sese periculo Hyemem adversitatum commode transmittere, ac Ver prosperitatum expectare, interea spem non amittere.
49
Providus
in portum subducit nauta carinam,
Tempora
dum redeant, commodXXXXX; tute late.
]]X.
DOMINO SERVIRE GRATO.
Praemia & poenae res duae sunt, quibus Resp. omnes, & Imperia parvis initiis orta succereverunt, ad magnitudinem illam evecta & in statu suo conservata fuernt, atque e contrario deficiente illarum partium altera, respublicae quamvis magnae & potentes feipsas consumserunt destruxeruntque. Cum itaque praemiorum ratio tanti sit momenti, opera danda est, ut servitio nos addicamus Principis grati, quoniam superandis aerumnis ac comparendis sumtibus praecipuum adjumentum in certitudine sperati praemi, versatur. Id significatur hoc Emblemate Bucephali, Equi tam celebris Alexandri Mag. cum inscriptione, DOMINO SERVIRE GRATIO. Nam equus iste incredibilem famae felicitatcm sortitus est inferviendo Principi, qui tanti cum fecit, ut, quod noluerit sessorem alium admittere, atque quamvis lethaliter vulneratus, ex praelio tamen Dominum extulerit ac salvum & incolumem conservarit, animi grati testicandi caussa Civirati, quam ceprat, Bucepliali nomen imposuerit, atque equum in sepulchro sumtuosissimo condi curaverit, conferendo ei honorem, quam potuit, reddendo equum immortalem in omnem posteritatis memoriam. Caeterum pudcndum facinus est, Deo ac Regi nostro ad inserviendum obstiricti simus, praemiaque, quae ipii conferre solent, sine comperatione majora sint, quam ut ea possimus mereri, id tamen omnino facere negligamus.
51
Principibus
magna est gratis servire voluptas,
Paenae
sint sonti, praemia certa probis.
]]Y.
PUNCTO ET IN PUNCTO.
Quod si Terrra cum Coeli postremi magnitudine compaparetur, effatum est Mathematicorum, Terram esse instar puncti. Monent itidem Philosophi, universum vitae tempus, comparatum aeternitati, minus esse puncto, cum proporrio nulla detut inter finitum & infinitum. Sic in hoc Emblemate & inscriptione, PUNCTO ET IN PUNCTO, indicatur, Mundum, in quo vivitur, non esse mojorem puncto, ac vitam, quae in illo vivitur, non aequare magnitudinem puncti. Cum haec ita se habeant, acu rem non tanget, sed decipiet, qui fiduciam in re tam exili, quales sunt res humanae, aut re alia tam brevi ac fallaei, qualis est vita, collocaverit.
53
Vita
minor puncto est, instar mudnis quoq; puncti,
In
neutro quis quam spem sibi figat iners.
]]Z.
IN PORTU PEREO.
Quamvis voluptas magna sit, quae ex
consecutione ejus, quod cupide expetitum, ac magno labore acquisitum a nobis
est, proficitur, attamen gravior & molestia illa ac dolor, qui tum, cum
aliquid ex eo, quod adepti sumus, deperit, existit.
55
Servatam
inportu, miserum est, navim igne perire,
Sicres
majori salva dolore perit.
]][.
STATE.
Firmo talo stare dicuntur ii; qui secundum Virtutem vivunt atque eo actiones suas omnes dirigunt, qui vero contrariam viam insistunt, sua culpa ulto labi dicuntur. Atque hoc Emblemate Arboris, cujus ramis ac radici secures admotae cernuntur, ostenditur, quam omnino conveniat, Fortem ac constantem esse, nec pati, se vinci aut diverti ab interioribus animi mortibus, ant molestiis & adversitatibus exterioribus. Quanto enim difficilius est, stante, quam jacente arbore, ligna colligere, tanto facilius destruitur ac conficitur, quod jam prostatum jacet. Ei rei ut obviam standum semper est pede firmo, prout id inscriptione, STATE, inculcatur, atque in omnibus actionibus, ram iis quae cum Principibus atque in eorum aulis expediendae occurrunt, quam in aliis militaribus ac Politics negotiis ostendus est animus ac Constantia, cum Fortitudine ac Perseverantia animo agitamus apud Deum & homines, id, quod, consequimur.
57
Si
tibi Principibus mens est servire, memento,
Praecipue
firmo discere stare pede.
]]\.
OMNIA VORAT.
Quicunque attente consideraverit vastationes atq; eversiones tot insignium Proviciarum tamque celebrium Rerumpub., finemque Imperiorum omnium, quae propter magnitudinem finiri aut convelli potuisse inter incredibilia cenferi possit, deprehendet, unicam destruendae magnitudinis viam ac rationem, Tempus, fuisse, lento ac continuo passu gradiens, atque omnia in se, tanquam ultima omnium rerum creatarum sepultura includens. Id quod hoc emblemate designatur, reoraesentante Colubrum ultimam caudam are continentem; quo Veteres decursim anni ac tempus designarunt, cum lemmate, OMNIA VORAT, docente, cum necesse sit res maxime secundas, omnes denique hujus vitae splendorem diuturnitate temporis ad nihilum redigi & evanescere, omnia parvi aestimanda esse, ac solum illud, quod aeternum est, quippe in quo Tempus vires ac potestatem suam ammittat, fieri debere.
59
Omnia
tempus edax consumit, tanta vorago,
Si
magni Imperii, quid fuit, omne tulit.
]]].
NEC PREMO NEC QUIESCO.
Certa ac consueta res est, magnas offerri
difficultates ac molestias ei, qui res magnas aggreditur; atque in fa inoribus
arduis non minori opus est animo ac Virtute ut difficultates superentur, &
quae objiciuntur, impedimenta, tollantur, quam ad ipsum negotium principale feliciter
expediendum. Qui itaque demonstare volet, sibi non abscondedum esse, quem
pectore clausum continet, praeclara aggrediendi, ardorem, nec quiescendum,
donec re desiderata potiatur, uti Emblemate Flammarum
ignearum, cum inseriptione, NEC PREMO NEC QUISCO.
61
Ignis,
tanto ardent pectora celsa foco.
XXXI.
LIBERTAS NON LIBERA.
Nulla res Societate majpres aestimatur
illa, communi nomine appellata, Libertate; id quod apparet ex magnitudine Lytri
ab iis, qui eam amiserunt, peXXXXXsolvendi, laboribusque iis, quos captivi, ut
pristinam libertatem recuperet, perferre non recsant. Siquidem tanti, ac merito
quidem, apparens haecLibertas habetur, quanto magis censenda est Pretiosa, vera
illa Libertas, quae unice in non serviendo vitiis consistit, ac quae sola a
servitute & aerumnis libertatem praestat. Tantm quidem
63
Ltbertas
nulla est, nova quam detentio prensat,
Immunemque
negat tracta catana Canem.
XXXII.
DEI OPERA.
Etimasi DEUS nobis videatur praecipere ea quae fieri noXXXXXnon possunt, dum nobis imitationem sui iujungit,, cum opera ejus sapientia infinita perfecta sint, attamen, si rem recte perpendams, hoc ipsum magnae misericordiae expers non est, cum simul eo ipso, quo nobis imitationem sui imperat, favorem nobis suum & gratiam promittat, cujus beneneficio nihil est, quod praestari a nobis aut perficri nequeat, etiamsi cum magnis difficultatibus videatur esse conjunctum Notae ac principia, quae ad cognoscenda Dei opera nobis suppetunt, in eo consistunt, quod ea facta sint numero, pondere ac menfura. Id quod Emblemate designatur, cum inscriptione, DEI OPERA. Qui sibi haec ob oculos ponere velit, applicet sibi illud, atque omni in re, quam aggressurus est, operam det, ut omnia fiant pondere, munero & mensura. Ac hoc quidem Deo, hominibusque ratione praeditis, gratum acceptumque futurum est.
65
Omnia
cum numero, mensura ac pondere Numen
Fecerit,
a nobisd non male poscit idem.
XXXIII.
FUGIENDA PETO.
Tanto majore ac acriora belli damna sunt, quanto quis ea sibi propiora habet. Magna merito habetur calamitas, cui quis in eadem, qua versatur, provincia ac regno participat, major, cui quis in eadem, qua vivit, Civitate. At si in eadem, qua quis habitat, domo id contingit, tum pericula atque aerumnae tantae sunt accrbitatis, ut nihil quicquam cum iis possit comoarari. Quod si quidem ita se habet, atrox maxime ac crudele sit illud bellum necesse est, quod quisque intra se ipsum habet, ac damna, quae inde proveniunt, multo majora; quando nimirum voluntas pro eo, quod dictante facere deberet, appetitum fequitur, rectaeque rationi repugmat. Unde pugna continua ac confilictus procedunt, qvae in homine flaccido jam & per se misero tantem vacillationem atque inconstantiam efficiunt, ut fugiat ea, quae facere eum convenit, ac persequatur ea, quae eum minime decent aut ei conveniunt. Qui pugnas istas ac contentiones ob oculos ponere velit, liber ipse a depravato isto desiderio, facere id poterit, producto hoc de Papilione XXXXXeipsum adurente Emblemate cum Inferiptione, FUNGIENDA PETO. Quoniam hoc ipsum accidit ei, qui conditionem recta rationis non sequendo pravis ac refractariis cupiditatibus obedit; adhaerendo rei, quae minus eum decet, & quam a se removere quam longissime debeat.
67
Proximus
exitio cum Papilione peribit,
Qui
facienda sugit, dum fugienda facit.
XXXIV.
RETINERE NEQUEO.
Tam difficilis res est, ita regere ac
dissimulare quemcunque vehementiorem animi motum atque inveteratam cupiditatem,
atq; ne fensus eam detegat ac veluti publice manifestet, quam bene perspecta
iis, qui id in se ipsis experti sunt, cognoveruntque in aliis. Ac, quandoquidem
hoc in nobilioris animi homine occurrit, tanto major apparet labor in figendo
ac dissimulando affectum: Qui id decIarare velit, demonstrare id poterit hoc de
RETINERE NEQUEO, denotando difficultatem abseondendi ignis, quem in se conelusum continet, sive ille sit motus animi aut cupiditatis cujusdam, sive generosialicujus desiderii, res arduas & quibus demonstrare Fortitudinem ac Magnitudinem animi possit, aaggrediendi.
69
Aetna
vomit flammas, igneq; abscondere nescit,
Utique
tegas animum qualibet arte, patet.
XXXV..
AMICITAE BONUM.
Quanta bona ex conjunctione animotum atque
amicitia proveniant, ex perpensis, quae ex diffensione ac discordia tam in
rebus naturalibus, quam Politicis & Moralibus oriuntur, damnis patescit.
Amictia ac concordia res parvae creverunt, discordia maximae prolapsae
interierunt Unionis atque amicitiae
71
Vis
sit Amicitiae quanta, hoc astenderit Arcus,
In
quo vel lapides jungit XXXXX arctat amor.
XXXVI.
IN UTRUMQUE PARATUS.
In nilla re convenientius Vir cordatus
prudentiam suam ostendere potest, quam in cognitione tnporis, cum non sit res
ulla, quanvis optima, quae extra tempus oportunum susepta non noceat magis,
quam prosit. Ac certe, qui providus, paratusque erit ad perferendum vel
exequendum, ad conandum vel expectandum, & pro re ac tempore capere
concilia ac foro uti noverit, nae ille miravilia effecturus est in fuis
erpeditionibus. Qui se ad haec paratum profitetur, demonstrare id poterit hoc
de Incude XXXXX Malleis Emblemate,
cum inscriptione, IN UTRUMQUE PARATUS.
73
Omne
fervet punctum, qui stans in utrumque paratus
Ipse
opportuno tempore quaeque facit.
XXXVII
NISI CUM DEFICIT SPECTATOREM NON HABET.
Admodum familiare est omnibus hominibus, adeo, ut in naturam transiisse videatur, vitia & naevos alienos notare, reprehendere atque eis offendi potius, quam ut laudent & magni faciant opera egregia, quae in illis agnoseunt, imitantes ea atque ex iis utilitarem capientes. Quicunque habet, quod conqueratur, sibi potius levem aliquam sive negligentiam imputari, quam ut praestita a se offcia insignia artendantur, sibi applicare Emblema hoc, Solis Ecclipsin passi, potest cum incriptione, NISI CUM DEFICIT, SPECTATOREM NON HABET. Etiamsi enim res usque adeo pulchra pene divina sit SOL, nobisque tot bona luce sua atque influentiis impertiat, nemo est, qui cum contemplari atque inspicere laboret dum suis amnia radiis illustrat, si casu quodam obscuratur atque Ecclipsin patitur, nemo est, qui non oculos aXXXXXtollat figatque in eo, modum quaerens ac rationem dijudicandi, ac notandi exactius vitium illud atque ejus defectum.
75
Deliquium
accursu Salis spectatur anbelo,
Lyncei
in alterius spbalmate quippe sumus.
XXXVIII.
POST VULNERA.
Quanto salutare magis auxilium atque remedium est in tempore ac quum necessitas exigit allatum, tanto e contrario, intempestive atque occasione elapsa exhibitum, in majorem acerbitatem convertitur, cum auctum deprehenditur damnum ex non tempestive, ac cum usui esse poterat, lato subsidio. Qui ostendere desiderat, sibi quoque remedium, quod speraverat, tarde obtigisse, quo cunque illud modo acciderit, usurpare poterit Emblema SXXXXXuti, cui adscripta sunt verba, POST VULNERA. Quo docetur, Scutum, cujus ope defendere se ab hostium, & ab ictibus potuisset, post accepta jam vulnera tardius exhibitum, non tantum parum proficere, sed etiam oneri magis, dum inutili pondere onerare humeros necesse habeat.
77
Scuta,
viri tegimen, post vulnera, nulla salutem
Praestant,
ac serum est sic onus auxilium.
XXXIX.
HODIE VIVE.
Procrastinatio rerum gerendarum insinita semper incommoda habet, & cum magno est periculo conjuncta. Ac quamvis hoc verissimum esse, tam pacis quam belli, tempore de prehendatur, in nulla tamen re dilatio perniciposior est, quam in Emendatione vitae, cum sit inter offcia, quae nobis incumbunt, potissimi momenti, ac in quo inimici nostri potissima impedimenta, obstacula ac diffcultates nobis objiciunt. Quamvis enim multi perversam esse, quam insistunt, istam intelligunt, ac desiderium ex ea se recipiendi praeseferunt, pauci tamen sunt, qui id executioni demandant atque opere ipso expediunt. Ac plerisque accidere solet, ut antequam vitam, quam ad finem perducere desiderant, incipiant, vitam, quam vivunt, absolvant. Id quod signigicatur Emblimate Currs, in quo axes duo, cui alteri inscribitur, CRAS, alteri HODIE. Sicuti enim fieri non potest, ut is, qui posteriori insistit, assequatur illum, qui primo, qui continue progreditur, insistit; ita bene vivendum est hodie, nec differendo in crastinum, intermittendum bene vivendi stidium, cum nunquam dies hodiernus assequatur crastinum.
79
Crastina
quid spectas? Hodie, dum constat, agatur,
Postremam
ad primam, non datur, ire rotam.
XL.
IPSE DECEPIT ME.
Qui velti suspensas habebit spes suas a
benevolentia alicujus Principis, ac cuidam ministrorum vel gratiosorum ejus,
rerum potienti, innitetur, existimas via illa se citius pervinturum ad opes
& ad dignitates, quas expetit, quanto major erit ejus ambitio, tanto magis
experietur deficere sibi fulcimentum illud, cum videbit spem, quam existimabat
in loco maxime firmo ac securo se habere colloctam, prolapsam atque prostratam
in terram esse. Cui hoc accidit, siquidem id aliis demonstrare velit, applicare
istud Emblema poterit Vitis una cum palo,
cui affixa erat, in terra jacentis, cum inscriptione, IPSE DECEPIT ME. Nam
sicut vitis habet, quod queratur, ac se se, quod fructum nullum attulerit, eo
quod palus & fulcimentum sibi exciderit, excuset; ita & ille dolere ac
conqueri potest, favore & auxilio, quod frustra speraverat se deceptos
esse; atque id tanto magis, si, qui fefellit, auxiliari ipsi potuit, atque ad
hoc fuit obligatus. Cujus
81
Cujus
nitebar, rerum potiente favore,
Hoc
titubante cado. Decipit Aula, cave.
XLI.
DOMUS OPTIMA.
Molestias, quas sustinent ii, quos fortuna adversa cogit relictis patriis sedibus alio se conferre, narrabunt, qui eas perferunt. Atque etimsi proverbio dicatur, Viro Forti omne solum patriam esse, non minus tamen verum est, quod itidem dicitur, infelicem ac infortunatum esse in patria sua, qui eam mutare cogitur. Illud docetur hoc Emblemate Testudinis, & inscriptione, DOMUS OPTIMA. Fabula, unde ista desumta sunt, nota & familiaris est, memorans, Testudinem, cum tarde admodum ad nuptias Jovis accessisset, reliqua vero animalia omnia jam in convivio comparuifsent, ob tardiorem accessum reprehensam, excusasse se illo, quod meliorem domum sua ipsius domo non haberet. In poenam vero ac castigationem ejus, Jovem Testudini mandasse, ne unquam ex domo sua exiret, sed domum in tergore acceptam perpetuo circumgestaret. Talis haec poeta est, quam quilibet homo cordatus aequissimo animo debet ferre, ac praecipue, si quidem expertus fuerit, quam molestum sit maximam vitae partem pergrinari.
83
Quamvis
extremos cursu quis tendat ad Indos,
Optima
quin potius sit sua cuique domus.
XLII.
NON METENTIS, SED SEMINANTIS.
Quantumcunque graves sint difficultates ac molestiae, quae se se objiciunt ad consequendum id quod expetimus, facile tamen sulerantur, spe consequendi finis propositi. Hac spe fretus agricola non tantum totius animi dicursu laborat atque anhelat, sed &semen spargit sola, quanvis dubia, spe, colligendi cum foenore fructum ejus, quod seminavit. Quanto successus rerum talium prosperior, gratior & acceptior est, tanto acerbius accidit illi, qui multum laboravit adhelavitque, si quidem eo ipso tempore, quo praemium servitii meritique expectat, alium colligere ac frui laborum fructu conspiciat. Qui hoc aliis volet indicere, uti poterit hoc Manipulorum triticiorum Ebmblemate ac Lemmate, NON METENTIS, SED SEMINANTIS, Quoniam natura duce & recta ratione magistra fructus non debet esse colligentis absque labore, sed ejus, qui seminavit ac laboravit, sudavit & alsit.
85
Qui
fructum carpit, non protinus ille meretur,
Spargentis
semen gratia major erit.
XLIII.
NON DUCOR.
Petere atque accipere consilium super iis
rebus, quas perficere nos oportes, res est maxime necessaria omnibus, qui suis
in actionibus scopum ferire, sive acu rem tangere voluerint. Ac, quanto
eminentior fuerit dignitatis gradus, in quo quis collocatus est, tanto illud
magis erit necessarium.
87
Ansa
quod est vali, sunt hoc consulta regenti,
Ipse
sibi capiat consiliamque petat.
XLIV.
PROCUL.
Qui vitae curriculum placide & tranquille conficere cupit, ac reddendis deinceps ejus rationibus receptui canere, partem aliquam illius temporis, quod perdidit, aliisque rebus sine fructu impendit, sibi sumendo, abstinere debet a Principibus, Aulisque eorum, atque a consuetudine poentiorum. Id quod indigitatur hoc Emblemate decantati Fulminis XXXXXis, cum inscriptione, PROCUL, docente, fugiendos esse Principes, & quoscunque Potentiores propter periculum, quo cum familiaritas illorum & consuetudo est conjuncta. Dum enim facile quis eos affendit, in malam eorum gratiam incurrrit, ac se periculo ruinae fulminis ictu afferendae objicit. Ut evitentur damna ista, auctores fuere sapientes antiqui, declinando iras dimittendo spes vanas, excutiendo sollicitudines ac curas, contemnendo remunerationes falsas, negligendoque fictas Principum amicitias, fugere hos, ac vitare eorum aulas, sicut nauta fulminibus ac tempestatibus se solet subducere.
89
Si
sapis, at magni non fulmina tamne Tonantis,
XLV.
SIC ITUR AD ASTRA.
Principia omnia tam disciplinarm, quam
actionum,difficilla sunt, ac quamvis hoc generatim verum sit, in nulla tamen re
conflictus acriores ac difficultates majores, quam in principilis Virtutis,
occurrunt, donec actibus crebris acpuiratur, habitus, in quo Virtus consistit.
Difficultas haec profisecitur tam a depravata natura nostra, quam ab hoftibus
nostris, qui & fortes sunt & superiores nobis, & qui praecipuum
nobis damnum intra portas voluntatis nostre inferunt. Quae cum ita se habeant,
certe nobis non est cedecdum retro, imo eo audacius progrediendum. Id quod
Emblemate Pyramidis &
inscriptione, SIC ITUR AD ASTRA, denotatur.
91
Aspera
Virtutis via: sed sic itur ad Astra,
Principium
cuspis, latius inde patet.
XLVI.
SIC ANIMI AFFECTUS.
Etiamsi motus animi, cum quibus pugnandum nobis est, principio nobis adeo graves ac fortes non esse videantur, non ideo non in resistendo atque illos domando negligentiores esse convenit. Nam si nos ab illis vinci ac subigi sinimus non tantum non acquiescent in eo, ut voluntatem illis nostram prodams, sed etiam ingerere se se parabunt intellectui nostro, excaecando eum atque efficiendo, ut nigrum pro candido, clarum pro obscuro, falsum pro vero apprehendat, de gradu in gradum nos praecipitando, donec nobiscum in profundum errorum quibus mens humana magno suo malo agitatur praecipites ruant. Id hoc Emblemate perspicillarum atque inscriptione, SIC ANIMI AFFECTUS, designatur. Nam sicut illi, qui per Perspilla prospicit, quaecunque conspicit, eodem colore apparent, cujus sunt perspicilla, atque res ipsae vel gtandes velparvae visui se sistunt pro Perspicillorum sigura ac sorma, sic animi motus hoc efficiunt, ut amnia conformia ei cupiditati, cui inprimis inservimus, appareant, dum se se oculis rationis opponendo, eam ita perturbant, ut, siquidem amore aeger aspiciat, omnia ei pulchra facilia ac suavia, sin vero odio, praepeditu; ea ipsa mala, foeda, aspera atque difficiliaappareant.
93
Apparent
tali, quo imcuta, specilla colore
Res;
sic affectus se patientis habent.
XLVII.
AMICITIA ABSQUE VIRTUTE.
Cum Amici ad viram transigendam magis necessarii sint igne & aqua, ac merito pro potiori thesauro habeatur, su cui divinitus contingit uti familiariter viris bonis ac fibis amicis; quia tales si sunt, praecipuo adjumento sunt, sive suavitatibus vitae perfruendis sive acerbitatibus ejus superandis; Maximi utque momenti eorum est, tales eos ut habeamus, qualibus opus est, ad servandas tam severas ac rigidas leges, quales sunt leges Amicitiae.
Prima ac praecipua harum est, ut Amicitia Virtute nitute nitatur, ita ut in Perpetuum durare possit. Sicuti id in Emblemate Globorum duorum conjunctorum atque inseriptione, AMICITIA ABSQUE VIRTUTE, denotatur. Sicut enim, probantibus id Geometris, verum est, sphaera sive circulo alteri juncto non attingere se circulos invicem, vel concurrere, nisi uno in puncto; eadem ratione Amicitia; quae Virtute sundata non est, firma aut secura esse non potest, sed falsa est & simulata. Unde multas vidimus amicitias dissolvi, ac disjungi, quamvis maxime firmae esse viderentur, deficiente eis hoc quo constringendae ac sustentandae erant, Virtutis vinculo.
95
Vinculcm
amicitiae Virtus, quaecunque carebit
Isto
fucus erit nomine Amicitiae.
XLVIII.
DIVINAE VINDICTAE.
Quanto major est Principum potestas, tanto major eorum est recgnoscendi eam a manu Dei, a quo procedunt, omnes mangnitudines, imperia ac Dominationes, obligatio. Demonstrare utque debent, grato se eam animo agnoscere, potentiam ac mangnituduem sibi a Deo concessam in hoc impendendo, ut sint acerrimi propugnatores ac vindices gloriae atque honoris divini, cum hoc sit servitiorum, quod Deo praestare possint, acceptissimum. Hoc commode exprimitur Emblemate Aquilae fulmen tenentis, cum inscriptione, DIVINAE VINDICTAE. Sicut enim Aquila ales est Jovis ac fulmen arma denotat, quibus Jovem castigare sontes dixerunt Antiqui, ita Princeps uti volens hoc Emblemate ostendet, se bonum a Deo acceptum debito modo cognoscere, declarando publicandoque, se ministrum esse ministrum esse Divinae Vindictae contra Nominis divini hostes.
97
Vindex
est princeps divini Numinis irae,
Nec
ftustra in w anibus fulmina picta gerit.
XLIX.
AUT VOLARE AUT QUIESCERE.
Animi magni generosi est, vitam potius
quietam nullo eximiae virtutis aut illustris facimine edito, transmittere, quam
res parvas & Magnitudini animi sui non respondentes suscipere. Ac saepius
visi sunt viri aliqui strenui, veluti per saltum ad fastigium gubernationis,
negotiorum pacis ac belli, pervenisse, cum quidem initio de recta eorum
gubernatione dubitaretur, quod media iis acquirendae experientiae defuissent,
nihilominus rationibus exacte redditis, negoria migni momenti mensurae
fortitudinis suae congruere, ostendisse. Qui itaque volet indicare, res parvas
aggrediundi sibi animum non esse, quin potius tranquillam in otio honesto vitam
degere constituisse, commode declarere id poterit Emblemate Avis, quam Paradisi appellant, ad nos ex Indiis Orientalibus allatae, cum inscriptione,
AUT VOLARE AUT QUIESCERE.
99
Praestat
nulla sui penitus documenta dedesse,
Quam
non se digna, XXXXX vilia parva sequi.
L.
STULTIS MORDET.
Quamvis inimici nostri fortes sint ac
potentes, non ideo tamen terreri ac manus nos dere par est, cum certi simus,
similes esse illos Cani catena vincto,
qui non nisi appropinquantes adoriri laedere potest. Quantumcunque igitut
litigent nobiscum contra nos exurgant, si quidem non accedamus ad eos,
consentiente voluntate nostra, mordere nos ac laedere nequaquam possunt. Cum
verum sit, neminem laedi nisi seipso, voluntate scilicet sua,
Stultus enim esse nou desinit, qui usque eo cani vincto appropinquat, ut hic eum apprehendendo mordere possit, ac non nisi de ipso conquerendi causam justam habiturus est.
101
Stulte!
quid accedis? vinctus nilCerbers audet,
Consensu
accedens laederis ipse tuo.
LI.
INGENIUM VIRES SUPERAT.
Qui soli potentiae suae ac viribus confisus, suscipere res magnas decreverit, atque ad finem perducere se eas hac ratione posse existimaverit, quamvis viribus amnino magnis instructus sit, se ipsum tamen deceptum deprehendet; cum facili negotio, ut alius inveniatur, contingere possit, qui minore forte robore, at majori ingenio excellat atque eum superet, ac tanto major sit rees ista, quam ingenium mediocribus viribus adjutum potius, quam vires solae, praestat, quanto excellentiores ac majoris faciendae sunt facultates animae , quam sensus corporis. Cui animus est indicare majoris se aestimare ingenium midiocribus viribus instructum, quam vires magnas absque ingenio, id faciet hoc Emblemate, in quo depicta est Machina, cujus beneficio molem multo majorem quis sustollere in altum potest, quam omnibus ac solis suis potuisset. Cui Emblemati adscripta est sententia, INGENIUM VIRES SUPERAT. EadeXXXXX quippe ratione, quod solis viribus obtimeri non potest, ingenio atque scientia perficitur.
103
Quam
vires solae nequeunt, banc macbina molem,
Ingenio
vires jam superante, levat.
LII.
STERILIS LABOR.
Tanta est magnitudo ac dignitas Animae nostrae, ut quamvis finita nihil tamen in mundo existat, quod ei fatisfaciat, aut quantumcunque id tandem sit, desiderium ejus impleat, nisi infinitum, quod est Deus. Ac sane, quantum quidem laboris in indagando solatio ac tranquillitate animi invenienda insumatur, tamen in rebus caducis ac fluxis nihil istorum invenit anima, sed in folo Deo aeterno,a quo creataest. Caeterum iis, qui solatia quaerunt & tranquillitatem in terrenis rebus, idem accidit, quod Danaidibus, quae frustra in implendo dolio perforato laborarunt. Id quod hoc earum Emblema intendit, cujus inscriptio, STERILIS LABOR, illis similis est, qui vacuum, rebus aeque vacuis, quales snnt terrena omnia, implere parat, cum nihil animan, praeter Deum, qui eam creavit, satiare atque explere possit.
105
Frustra
terrenis animam tu pascere tantas,
Huic
fixa in solo sunt sua vota Deo.
LIII.
RECUM VICISSITUDO.
Si quidem attente considerentur ea, quae in mundo occurrunt, facile est, varietates ac mutationes rerum omnium animadvertere . ac quamvis haec ita se habeant, omnium temporum ratione inita, in hoc tamen, quo vivimus seculo, aliquid istorum ampilius, quam seculis multis anterioribus observari intuentium oculis videtur. Videmus enim homines quosdam ex humilis conditionis statu eo fastigii adcendisse, ut sceptro ac diademate fulgerent: alios, qui regna possidebant, explsos ac regnis exutos, atque alios rursus, qui tanquam terrae filii, quum ex humili nascendi sorte emergerent, in tam sublimi dignitatum loco collocati fuerunt, ut quasi oculi aciem effugerint; unde tamen denuo lapsu graviore proni in terram deciderunt. Qui varietates istas ac mitateones oculis exponere velit, hoc Emblema Calcurum, cum inscriptione RERUM VICISSITUDO, usurpet. Quoniam, sicuti I computando atque rationibus ineundis Calculus mognam aliquam summam consiciens, mox in computatione alia aut forte eadem ipsa, vel minimum computationis numerum refert, ita quibus exigua aut instabilis summae fortunae, ac illustris dignitatis usura contigit, ii comparari possunt rebus a que sluxis & quarum varium est pro varietate temporum pretium, quales sunt computatorii isti calculi.
107
Caluculis
in numeris mille sre, centumque vicissim,
Sic rerum variant borrida fata vices.
LIV.
LAPIDE AURUM, AURO HOMO.
Quanquam secundum illud, munus aut qualiscunque dignitas Lydius ille lapis est, quo
XXXXXQUid valeant humeri, quid ferre recusent.
Expliratur, inter omnia tamen, in quibus potentiae plurimum est, eminent, quae ad negotia civilia & ad bonum publicum pertinent. Ac sicut lapis Lydius gradus auri indicat, ita aurum ipsum Lydius ille lapis est, quo facultates hominum eorumque vires explorauntur. Quod in hoc Emblemate Lydium lapidem adumbrante atque inscriptione, LAPIDE AURUM, AURO HOMO, ARGUITER. Quisquis enim aurum magni non fecerit, eo ipso designabit, magni se facere atque in pretio habere honorem, neque lucri gratia debitum officium esse intermissurum.
109.
Si
lapidi affrictum sit, rite probatitur, Aurum,
Auro
sic ipso est experiundus bomo.
CRETA PRO INCERTIS.
Siquidem homines actiones suas probe
examinarent, dubium non est, quin animi sui motus componerent, ac sententiam in
multis, quae agunt, mutarent, quoniam, quam audaces ac temerarii sunt in rebus,
quae ad palatum atque appetium illorum faciunt, tam sunt imbecillis animi atque
restrici in iis, quae expediri illorum maxime interest. Hic fortunae atque
navigationi in
111.
Pro
vita aeterna tuta pericla times.
LVI.
SIC VITAM INVENIES.
Sine ulla ratione de sorte calamitosa conqueritur, seu,quam vocant, Fortunam incusat, qui eam exIstimat sibi fecere injuyiam, quod non omnia sibi, quae desiderare aut cogitatione ac cupiditate complecti possit, affundat, dum ipse pro se nihil laboris aut sudoris conferrel in animum inducit suum. Qui hoc inculcare velit, assumat Emblema Manuum spicaas triticeas fricantium, cum inscriptione, SIC VITAM INVENIES. Nam sicuti eum, qui grana ex spicis colligere desiderat, necesse est stringere manus ac laborare, ita quoque, quipraemium Virtutis consequi gestit sive eum, qui hisce in terris aequiritur, honorem, nominis gloriam aut aliquid facultatum, habet sane, quod laboret ac pugnos constringat. Quod nisifaciat, nonnisi, de se ipso conquerendi causam habebit, quod occasionem opitulandi sibi ipsineglexerit, cum sciret, rem nullam, omnibus rebus bene consideratis, tam nauci esse, quin magno cum labore, quasi permutatione quadam, comparetur.
113.
Tritieam
quaeris collectam condere messem,
Est
strigenda manus. Vita labore scatet.
LVII.
AMICUS POST MORTEM.
Nulla res in hac vita communi majores aestimanda est amico certo. Qui eum invenerit, causam omnio habet, cur se felicem tanto thesauro invento praedicet. Nihilominus, cum Leges Amicitiae per petuae sint, non solum idem cum amico velle & nolle, quoad vivimus convenit, sed & post mortem, quae amici sunt, procurare, atque id quibuscunque occasionibus oblatis astendere. Qui hoc indicare volet, uti poterit Emblemate Arboris exuctae sive emortuae cum vite pergulana, fructibus sive uvis onusta, cum inscriptioe, AMICUS POST MORTEM. Quoniam, sicuti arbor idem afficium praestat, emortua; quod in sustentando atque fructus vitis, dum esset viva, adjuvando, ita vicissim amicum superstitem, etiam post mortem, amicitiam colere par est.
115.
Et
vivens viti siccaque praestat opem.
LVIII.
NULLA SORS LONGA.
Cum varium atquemutabile sit quidquid in hac vita occurrit, magnopere seipsum decipiet, qui existimaverit, suavitates ejus fore perpetuas ac pariter aerumnas semoer esse duraturas. Qui hoc capit, eam vitae rationem inire tenetur, ut quanto felicius ei rs succedunt, tanto magis se praeparet, excipiendis, quae subsequi possunt, molestiis ac pro certo teneat, suavitatum atque acerbitatum eam vicissitudinem esse, ut quod Antiqui significare voluerunt, dum dixere, Fovem XXXXXasa duo penes se habere, unum plenum mali, alterumboni, ex quibus continuo inter bomines bona XXXXX mala per XXXXXices effundat ac distribuat. Quod & Emblemate Templi XXXXX vasum duorum ad portam cinstitutorum cum inscriptione, NULLA SORS LONGA, insignitur. Atque hujus quidem rei consideratio, ut, qui inter homines felici sorte gaudent, circumspecte vivant, de reliquo iis, qui iniqua sorte premuntur, solatium sulleditare debet.
117.
Quicquid
un hac vita siat multabile cum sit,
Utraque
magnanimo sors moderanda viro est.
LIX.
UT MELIUS TENDERE POSSIM.
Qui in negotio qualicunque, quod
aggreditur, laborem usque eo intendere velit, ac rem susceptam ita sibi curae
& cordi esse patiatur, ut sine ulla relaxatione aut respiratione ea, se
consequi instituat, nae ille se magnopere delusum experietur; quia tum, cum
maxime opus erit, ut viribus majoribus in eam incumbat, vires eae ipsum atque
etiam animus negotio, in quo tantum anhelavit ad finem perducemdo, deficient.
Qui, vitare dum cupit extrema ista, a labore incepto paulisper requiescit ac
respirat, quo tanto intensius eum possit resumere, sententiam saum Emblemate
isto Arcus, ut in ita dicam, exaarmati, sive cui cborda remissa est, atque inscriptione, UT MELIUS TENDERE
POSSIM, declarare poterit.
119.
Ut
melius tendas, fac Arcus ut ipse quiescat,
Non
Arcum intensum semper Apollo gerit.
LX.
NETE QUAESIVERIS. EXTRA.
Quantum homini praestet sui ipsius cognitio, de eo pleni omnes sunt libri, non solum sacri, verum etiam profani. Summatim hoc ita exprimitur, ut dicatur, quantum quisque in cognitione sui progreditur, tantum proficere in cognitione Dei id quod est lucrum, ratione bene subducta, omnium maximum, cum tanti nostra intersit ut eam, quantum mortalibus datum est, assequamur. Neque etiam nos pigros ac segnes esse nobis ipsis explorandis convenit, sed ut hoc recte exequamur, opus est, ut intellligamus atque excutiamus nos indagando, unde profecti extiterimus, cum difficulter, inveniatur id, quod eo loco quaeritur, unde ortum non ducit Adeoque unusquisque debet sese quaerere in se ipso, ut se intra se ipsum inveniat, cum fieri non possit, ut quis se ipsum inveniat ac conoscat ubi sese ubique diffundat, atque extra se ipsum peregrinetur. Id quod significatur Emblemate Limacis sive Cocbleae, cum inscroiptione, NE TE QUAESIVERIS EXTRA. Sicut enim Cochlea domum saum nunquam egreditur, sed in ea anguste atque restrice habitat, ita qui penes seipsum divertit, nec sensibus paullo momento huc illuc impelli se sinat, infirmitatem claustrorum, quibus portae ejus interiores minitae sunt, deprehendet. Ac quanto quis majorem hujus rei scientiam acquisiverit, tanto altius enitetur ad cognoscendum immensum Scientiae & Sapientiae Dei thesaurum, in qua cognitione, demum vera hominis beatitudo est posita.
121.
Proximus
ipse tibi, ne te quaesiveris extra,
Te
nosce, ut possis discere, nosse Deum.
LXI.
SIC LITERAE SACRAE.
Scriptura sacra vita ac columen est eorum, qui in colendo ac demisse venerando DEO immortali felicitatis suae summam posuerunt. Fons insuper, ex qupo omnia bona divina promanant, atque in eorum redundant utilitatem, qui ex illa hanc petere atque sibi accommodare didicerunt. Atque thesaurus omnino sitissimus conditoriumque opulentissimum est, ex quo remedia peti atque adhiberi possunt, medendi quibusque incommodis eorum, qui eam dibita cum reverentia animi demissione legunt. Neque enim privatam cujusque interpretationem coeco impetu amplecti, sed in ea explicanda sequi par est consensum Eccelesiae Catholicae ac probatorum Doctorum ejus, qui vertatem Sacrae Scripturae incorruptam servarunt. Qui tanto ex bono non serio student prosicere, sed suoerbia inflati secundum opniones proprias atque inde exortos errores interpretri ac declarare Scripturam aggrediuntur, torquendo eam, truncando adeoque corrumpendo, nec verae germanae interpretationi fidem habere instituunt, novitates potius atque ineptias haereticorum sequentes, iisibi ipsis malum accersunt, ac saluberrumam medicinam sibi in venenum convertunt. Id quod hoc Emblemate in quo herba Adelsia, quae & Oleander vel Nerium, ac Rbododendrum, de quo Matthiolus, vocatur, depingitur, eique adifcribitur, SIC SACRAE LITERAE. De herba enim illa refertur, hominibus eam falutarem, beftiis autem effe peftiteram & virulentam.
123.
Prosicit,
invertens, ipse venena legit.
LXII.
VERITAS.
Lumen, quod
125.
Si
lncem adponas, non ultra Rana coaxat,
Apposito
Veri lumine falsa ruunt.
LXIIL.
FUNICULI VANITATUM.
Vanigeruli illi, qui actiones fuas ita inftituunt, ut vanitates ac pravas cupiditates, quae in rebus humanis dominantur, fequantur, texere dicuntur funiculos ac laqueos Vanitartis, tam fubtiles eos atque tam nullius ufus, veluti funt telae, quas araneae folent conficere. Ac certe, fi res probe expenditur, inutiles pmnino faftidiofae ac debiles funt, quaeconque actiones contra Legem Dei fufceptae. In hoc etiam telis arenearum pejores, quod, licet tantae tenuitatis ac debilitatis fint, tamen ita vehementer irretiunt atque illaqueant textprem fuum, ut quantascunque maximas vires adhibeat, nulla tamen ratione poffit absque auxilio divino fafe ex tricis illis exolvere atque ex laqueis ac retibus a fe ipso textis expedire. Id quod Emblemate exLemmate, FUNICULI VANITATUM, notatur.
127.
Nectit
subtules, viles sed aranea telas,
Hoc
vani laqueo impia turba refert.
LXIV.
SIC UBERIUS.
Magna est multitudo aerumnarum atque infelicitatum hujus vitae; quas experitur, cui calamitosum per eas iter perficiendum est. Ac quanto quidem ninus patientae huc contulerit, tanto id ei accidet gravis, nisi solatio atque auxulio supernaturali sublevetur. Qui itaque declarare volet, magno se ac forti animo aerumnas ac molestias illas perferre atque agnoscere, esse eas tanquam media, quibus fructus Virtutis uberiores excitentur ac proferantur, ostendere id poterit hoc Emblemate VITIS, cui appicta est falx putatoria, atque inscripta verba, SIC UBERIUS. Sicut enim Vites, ut crescant & fructificent, putandae ac pampini etiam ex parte decerpendo auferendae; ita etiam aerumnae atque adversitates, (velti sunt obitus eorum, quos admodum diligimus;)jacturae rerum magni a nobis aestimatarum, intermissio persecutionis rei, cujus magno desiderio tenemur; sunt instar falcis putatoriae, qua sarmenta emortua & luxuriantes pampini, qui fructus, non convenientes ferre impediebat,amputaunt neque omnino curdanda illorum est jactura, quin potius magno animo suoeranda omnis superanda omos XXXXXgis convenienntes eramus & fermus & conseluamur.
129.
Uberior
fructus vitis, quae rite putatur,
Virtutem
adversis fructisicare decet.
LXV.
DONEC DIES ILLUCESCAT.
Facilis vigilanti res est, in utrumque oculum obormiscere, siquidem in loco obscuro ac luce sestituo versatur, cum abscuritas sensus dissipatos colligat atque ad capessendam commodius quitem invitet, e contra lux claritate sua expergefaciat dormientem, excitet ac vivificet potentias animi, vigiliasque adjuvet. Toto, quod hoc in mundo vivimus, tempore, in meris nos versari tenebris existimandum est, nisi luce vivae ac verae fiedi, (vivae quidem cum caritate, verae secundum doctrinam Apostolorum ) quam profitemur, illuminemur. Qui ad hunc modum vigilando noctem hujus vitae transegerit, e non potestnon dies aeternae beatitudinis illucescere. Id quod Lampade accensa in hoc Emblemate ac inscriptione, DONEC DIES ILLUCESCAT, repraesentatur, doceturque, a nobis requiri, ut ardore sancto inensi lucem nostram spargamus fide & operibus, donec finita hujus vitae nocte illucescat nobis dies illa, nihil opus est Lampade, ita fides amplius necessaria non est, nisi ut per eam extenebris hujus vitae eluctemur, cum in vita aeterna non sit futurum, quod credamus, verum quod cognoscamus ac fruamur eo, quod crediderimus.
131.
Et
ferat aetrnum lux sine nocte diem.
LXVI.
IRAE MALUM.
Irae atque vindictae mala tam enormia sunt, & procul omni dubio tanto major sit damnum inferentis quam recipientis, injuria, quanto jactura, quam anima patitur, major est illa, qua corpus afficitur. Id hoc in Emblemate, in quo cadaXXXXXer seu ruina urbis ac prostratorum adificiorum depingitur, cum inscriptione, IRAE MALUM, ostenditur.nam sicut vastum aliquod aedificum, quod prolabitur, omne, quod subtus attingit, destruit ac comminuit, at nec ipsum yamen sanum, atque integrum permanet, sed potius tantum non frustulatim confringitur; ita, qui damnum alteri infert, ipse immuinis non discedit, etiamsi inuriam, quam sibi ipsi facit, non agnoscat. Cujus rei vera causa est, quod usque adeo caedutimus, ut damna alia, quam quae corpus feriunt, non curemus, cum tamen majora sine comparatione sintilla, quae omfliguntur.
133.
Ira
mali causa est, noxia at ipsa sui.
LXVII.
UBI CECIDERIT, IBI ERIT.
Nulla res hac in vita majori nobis curae esse debet, utpote cujus nostra maxime interest, quam finem felicem imponamus, atque ultimum, quod in vendendo fieri solet, pretium constituamus magno illi itineri nostro, quod, cum nascimur, absolvimus, cum morimur. Cui quidem excellentius adminiculum acremedium nullum datur, quam ut rectevivere studeamus, cum certissimum sit, talem futuram esse mortem, qualis vita peracta est. Qui sibi rei hujus gravitatem in memoriam subinde revocare volet, horologij, cui machina expergiscens inest, loco uti poterit Emblemateisto Arboris, ad cujus radicem securis appasita est, tum aparte una ignis ardens, ab altera flumen depictum conspicitur, cum in scriptione adfixa, UBI CECIDERIT, IBI ERIT. Quae significare intendunt, sicuti arbor excisa eo loco, quo cecidit, prostrata manet, ita & nos in eo statu, quo mors nos deprehendit, in perpetuum permamsuros esse. Siquidem enim in hoc deprehendi nos continge XXXXXutin affensa ac mala Dei gratia constituamur, certe in inferno ac cruciatu absque fine; at si in gratia & cartitate, in gloria & quiete aeterna perennaturos nos esse statuendum est.
135.
Quo
quae excisa loco est arbor, prostrata manebit;
Qualis
vita fuit, mors quoque talis erit.
LXVIII.
TRIBULATIO OPTIMA.
Utilias, quae ex adversis a Deo in hac vita
immissis capitur, magna est eam patienti animo suscipientibus, atque inde sese
emendare cupientibus, cum affictiones hujus vitae sint instar tribulae, qua
palea a grano in hac mundi, qua vivimus, area separatur. Qui itaque adversa
patienter perferre, vitamque emendare statuerit, eruet atque colliget
granafructumve, quem desideraverit. Qui vero impatientius lamentando sortem
icusaverit, ac vitam potius deteriorem agere quam emendare constituerit,
fructus cujuscunque jacturam faciet, ipse palea vilis ac nonnisi comburio
inserviens superfuturus. Id quod Emblemate Tribulae,
cum inscriptione, TRIBULATIO OPTIMA, indigitatur.
137.
Separat
a paleis excussum tribula granum,
Sic
animo, fructs plus, patiente feras.
LXIX.
PERNICIOSA LIBERTAS.
Ingentia mala in hoc mundo inde a prima
ejus orgine ad hodiernum usqur diam ex eo provenerunt, quod quidam mortalium in
libertate absoluta atque effreni vivere contendentes, subjicere se regimini ac
mandatis ullis five divinis sive humanis ulla ratione noluerunt. Ex hoc sonte
damnatio Angelorum & hominum promanavit. Quamvis autem praeteritis seculis
in hoc fere solum laboratum fuerit, ut livere atque effrenate affectibus
indulgendo viveretur, attamen temporibus nostris eo propter peccata nostra
deventum est, ut quidam non contenti libertate pro arbitrio vivendi, insuper
& licentiam affectent credendi, quae vel sola imaginatione sua concipiunt.
Cujus
139.
Libertas
non est, sed faeda licentia, si quis,
Ultra
quod libet, cuncta licere putat.
LXX.
SIC EXINSTANTIBUS AETERNITAS.
Nulla res pluris aestimanda, aut, ut verum dicamus, magis nostra est tempore, cum tamen nullius rei, quam hujus, magis prodigi simus. Quod quidem non depraeterito neque de futuro accipiendum est, sed solum de praesenti, quo furuimur, & quod praecipue ad usum nostrum transferre tenemur. Cum id, quod praeteriit, amplius nostrum non sit, futurum vero, an extiturum sit, nesciamus. Unde nostrarum partium est, solum tempus praesens apprehendere atque animo complecti, quanquam tam brevesit, ut mensurari non possit, nisi monento, quod spatium omnium, quae mente concipi possunt, brevissimum est. Sicut enim punctum indivisibile est, cum partes divisibiles non habeat, ex punctis tamen, quicquid sit, formetur linea, ita momentum, licet dividi non possit, magni tamen aestimandum est, cum ex momrntis infinitis constet aeternitas. Quod hoc Emblemate signuficatur, inquo puncta & lineae decribuntur, iisque axioma adscribitur, SIC EX INTANTIBUS AETERNITAS. Qui hoc operam dat, ut sibi recocet in memoriam, quanti momenti res sit, nullam oraesentis tempris jact facere, Emblemate hoc uti poterit.
141.
Pars
nulla est puncti, punctis sed linea constat,
Momenta
ut perdas temporis ulla, cave.
LXXI.
DIVINUM JUDICIUM.
Quantaecunque sunt hujus vitae suavitates ac deliciae rerum, quae fatisfacere humano defiderio possunt, ac quamvis ex iis tantum quis consecutus fuerit, quantum uspiam defiderare possit, sive id concernat magnitudinis alicujus prae aliis excellentiam, sive vires & potentiam, sive delicias ac voluptates, aut si quidem ad culmen aliquis adscendat omnium eorum bonorum, quae mundus habere ac conferre potest; certe illud omne parvi pender, qui aquamadmiscuerit mero voluptatum suarum, ac perpenderit finem atque residuum, omnium lautitiarum ac laetitiarum suarum, neccessitatem esse comparendi coram judicio divino, in quo examinanda judicanda sunt ejus opera. Ac talis quidem, hisce omnibus sibi ob oculos postis, dubio procul circumspecte vivet, neque deliciis hujus vitae abutetur. Id quod contigit illi, qui convivio tyranni adbibitus ex lauta illa tractatione ac deliciis attingere aliquid renuit, co, quod capiti suo suspensum tenui filo gladium imminere conspiceret, atque hoc Emblemate ex inscriptione, DIVINUM JUDICIUM, exprimitur. Qui enim hoc probe observaverit, is recte hominem illum imitabitur.
143.
Vix
tangi metuitque dapes conviva, Tyranni:
Tuspernas
Viam judiciumque Dei?
LXXII.
IRACUNDIA COHIBENDA.
Quamvis unumquemque hominem dedeccat facile commoveri atque ira exardescere, tum impetu promo castigare ac corrigere excessus & perperam admissa; attamen comparatione instituta deprehendetur multo majori dehonestamento id esse iis, quibus potestas major & Imperium commissasunt. Atque ideo talium est resipiscere, ac cito poenitentia duci eorum, quae nimia promtitudine decreverint statuerintque. Id quod fascibus atque swcuribus junctis, quae insigniae Praetorum Romanorim erant, ac praecepto, IRACUNDIAM COHIBENDAM esse, denotatur. Sicut enim illi tempus sibi dari postulabant, quo fasces & secures explicarentur, atque interstitio illo integrum. Praetorierat, secum, an lictores mandata exequi expediret, perpendere, ita quoque aequum est, ut, antequam poenam propositam executioni mandare praesumamus, spatium aliquod ac tempus deliberandi nobis reservemus. Quippe hoc ratione periculum poenitendi eorum, quae facta nollemus, evitaturi.
145.
Explicat,
iratum gratia forte subit.
LXXIII.
TALIA FECI, TALIA FACIO.
Majori sine dubio laude atque existimatione difnus est, qui Virtute ac Fortitudine principium Nobilitatis generi suo ac familiae inferit, quam qui inde ab ultima antiquitaate ac primaeva Nobilitate descendens ipse eam obscutat, dum actiones ejus pulchris ac fortibus Majorum factis non respondet. Quippe ills quidem generisuo, hic finem dare solet, dum rebus a Majoribus fortiter gestis non insistit, atque partam ac relictam ab iis Nobilitatem splendoremque non propagat. Qui virtuti propriae confifus demonstrare voluerit, suo se Marte ad altiorem, quam quo natus est, locum pervenisse, Emblemate isto uti poterit, in quo XXXXXasa duo fictilia abaco imposita, cum nota, TALIA FECI, atque itidem vasa aurea duo, cum inscriptione, TALIA FACIO, conspiciuntur. Atque illud quidem ad imitationem Agathoclis, qui cum esset figuli filius, virtute sua ac fortitudine hoc consecutus est, ut Rex siciliae crearetur, ac non minoris hanc originem suam aestimans in armariis convivalis apparatus vasa fictilia una cum aureis apponi curare consuevit, atque convivis suis exponere, quanti faciat, meritis suis hoc se consecutum esse, ut, qui vasa prous ex argilla fecerat, nunc ea ex auro conflentur, imperare possit. Quo quidem facto majoris Virtutis specimen, quam in adepto Siciliae regno, meo judicio edidit.
147.
quod
figulina probans Agatbocles non minus auro
Fortunae
meminit, praemia laudis babet.
LXXIV.
SINE GRATIA ET SINE METU.
Quamvis difficulter inveniantur consiliarii idonei tales, qualibus opus habent Principes, ut consiliis eorum in negotiis tam pacis quam belli subleventur, non tamen omnino desunt tandem Viri prudentia atque exoerientia instructi, qui adhiferi possint officiis istis, cum etiam res usp; adeo difficilis non sit, opinionem suam in negotio sibi perspecto, ac in quo jam ante versatue est, dicere, animique sententiam declarare. At vero ista demum res rara atque inventu difficillima semperhabita fuit, Principem servitio suo invenire hominem, qui ita, uti necessitas honestas requirit, in rebus atqye actionibus particularibus ac privatis Principi consulat, sententiam nitide absque metu offensae aut respectu amittendae gratiae vel consequendi praemii aperiendo, decorumqeue erga Principem debite observando; atque hac ratione scopum attingat. In promtu esset Principibus immunes sese a molestiis, quas & ipsi recipiunt & aliis inserunt, praetare, si quidem studiose ac multum cum magistris sive Consiliariis multis, Lobris puta, conversarentur, legendo ea, quae Princopibus apta sunt. Cum hi iis sine dubio non intermissuri sint fint fideliter aperire, quae eis conveniunt, neque offensam metuentes neque ab instituo proprsito desistentes. Id quod hoc Librorum Emblemate atque addita inscriptione, SINE GRATIA, ET SINE METU,designatur. Tales enim Principum Consiliarios esse necesse est.
149.
Confiliis
praestant muti mira arte magistri,
Sunt
rari ingenio cum probitate Viri.
LXXV.
SAPIENTIS ANIMUS.
In nulla potius re prudentem se quis ac sapientem ostendere potest, quam in tolerandis aequali prorsus animo rebus, ut sibi invicem succedere solent, tam prosperis, quam adversis, dum ab iis vinci se non patitur. Quin imo eas potius tranquillitate & aequitate animi superat. Id quod Emblemate Laquidis quadrangularis & elogio, SAPIENTIS ANIMUS, demonjaciatur. Sicut enim lapis XXXXX, quicunque versetur ac jaciatur modo, semper suae basi insistit atque eodem situ permanet, ita quoque virum sapientem atque fortem, quicunque ei obveniat caus, in eodem statu firmum ac constantem esse par est, quem nec adversa & calamitates a semicta Virtutis divertere nec proeperi successus, ultra, quam par est evehere atque attollere possint.
151.
Non
male quadrati lapidis modo forma notatur,
Constans
quippe animus sic sapientis erit/
LXXVI.
NEQUE SUMMUM, NEQUE INFIMUM.
153.
Qui
variata Rotae sinuosa volumina cernis,
Mundana
incerto collige stare loco.
LXXVII.
ALIENUM MALUM TACENDUM.
Qui probe secum expenderitm quam grave sibi
accidat, videre qublicari defectus atque errores suos, ut vulgo innotecant,
nuinquam certe murmuraturus aut divulgaturus est alienos, cum agniturus sit,
inaequalitatem, qua tractat rem alinem, injustissimam esse ac legi natrae, quae
eadem calculi ratione vel trutina ponderari illam, qua nostram vellemus, jubet
contrariam. Id quod Canis sagitta icti Sybolo
atque inscriptione, ALIENUM MALUM TACENDUM, denotatur.
155.
Crimina
(crede mibi!) saucius iste canis.
LXXVIII.
VICTI NON VICTORES
Prout superbia atque arrogantia hominum
magna est, ita difficulter admodum reperitur, qui bona cum gratia ac decoro
cedere velit atque partes potiores deferre alteri. Nihilaminus tamen multae
omnino ac manifestae dantur praerogativae, in quibus fieri non potest, quinunus
recognoscat alterum, eique primas concedat, tam in bonis fortunae quam naturae.
Ut itaque aliquis se ipeum victum fateatur ac judicium suum eo usque submittat,
ut credat ea, quae captim rationis naturalis superant, opus est lumine fidei
supernaturali illustrante, sine quo, fieri nequaquam potest. Id quod nos
Emblema Cornae cum inscriptiome,
VICTI NON VICTPRES, docet.
157.
Numinis
bic victo
LXXIX.
INGRATITUDINE PEREO.
Vitium, quod in aliis maxime abhorrescimus, ingratitudo est, cum usque adeo unusquisque merito indignetur, si quidem beneficia, quae aliis confert, grato animo non agnosci experitur. Nihilominus tamen, quantnm usque vituperii in ingratos congeratur ac contra foediffimim hoc malorum declametur, non desinunt plurimi vitio illo esse inquinati. Cujus rei culpam non tantum illi sustinent, qui, cum praemia ac beneficia acceperunt, gratiam debitam non rependunt, verum etiam ii, qui beneficia conferunt, si quando accuratam rationem ac modum non habent devinciendi accipientum, ut conducibile adeoque gratum ei possit esse beneficium. Nam qui illud dat, quod praetermittere non potest, quin det; atque in tantum etiam, quantum potest, differt, neque opportuno dat tempore, insuper se in tantum rogari sinit, ut magis importunitates victus, quam mera voluntate id videatur concedere, sane non habet quod miretur, paucos grato animo collatum in se beneficium agnoscere, siquidem principalis obligandi ratio aut modus, qui in bona benefactoris voluntate consistis, defecerit. Quicquid tamen illorum sit, certe ingratitudo vitium est longe foedissimum maximeque nobis fugiendum. Id quod Emblema indicat Arboris exuctae atque hederae virentis, cum nota, INGRATITUDINE PEREO. Sicuti enim arbor justam de hedera, quam ipsa sustiunit, eique incrementa suppedetavit, haec vero ei causa mortis extitit, conquerendi causam habet, ita quoque is, cui mala pro collato beneficio gratia rependitur, jure contra ingratos agere posse videtur.
159.
Perdere
servantem res est foedissima dictu,
Deque
domo ingrati non abit omne malum.
LXXX.
CITO NATA CITO PEREUNT.
Siquidem perendatur, quam brevis sint durationis & quam omnito celeriter finantur quaecunque vitae hujus tantopere desiderata bona, pulchritudo nimirum, vires, potentia, magnitudo, Imperium, dominatus, favor, interior apud Principes admisso ac familiaritas, tum omne id quod maxime in votis unicuique est, atque si his omnibus adjungatur ipsius, quae omnia antecellit, vitae consideratio; apparet, nulli rei melius omnia ista comparari posse, quamtuguriolo hedera, quae nocte una nata, altera imortua est, ac prophetae Jonae occasio quaerelae exstitit, cooperto, cum inscriptione, CITO NATA CITO PEREUNT. Quibus quidem bene perpersis, causam conquerendi justam non habemus, si istorum aliquid nobis intercidit aut perit, cum non alia conditione nobis omnia hujus vitae bona mortalia conceffa sint.
161.
Quae
sunt nata cito, mox ipsa perire necesse est;
Nos
querulus Fonas ista docere potest.
LXXXI.
USQUE DUM LICEAT.
Vir prudens atque cordatus, animadvertens,
sibi occasionem ad perficiendum, quod intendit ac desiderat, deficere,
subsistit paulum & veluti secum comiter habitat, dissimulatque, donec
tempus appropinquet, quo existimat obtinere se posse, quae intendit, ac quidem
tempore ipso provide ac sapienter utens voti tandem potitus, quae
desideraverit, assequitur. Qui significare volet, sperare se meliora
aggrediendi, quae sibi proposuit, tempora, usui suo applicare poterit Emblema,
quo repraesentatur Avis NoXXXXXae
Hispaniae, quam Dormitorem appellant, quae per totum Octobris mensem arbori in
aprico insidens continuo dormit, atque in hoc statu permanet, donec Aprili
mense adveniente ac floribus agri efflorescentibus excitatur. Cui Emblemati
adscribuntur verba, USQUE DUM LICEAT. Quibus docemur, sicut avis ista, usque
dum
163.
Ut
Dormitor avis florum nova tempora spectat;
Sic
expectando dissimulare licet.
LXXXII.
INGRATOS NATURA ABHORRET.
Non solum Deo atque hominibus abominationi
homo ingratus est, qui contra, quam ad demerendum, quod accepit, beneficium
obstrictus est, persequitur maleque tractat benefactorem suum; sed & natura
ipsa, tanquam laesa, tanto malo non indulget, quin potius ut vindicta de eo
sumatur, praestare solet auxilia. Prout id hoc Symbolo ostenditur, in quo depictus jacet Crocodilus, quales in
165.
Fallentis
Trocbili Crocodilum fabula monstrat,
Fortunam
ingrati sic variare vices.
LXXXIII.
NON SINE IGNE.
Licet actiones Principum atque Magnatum in se utiles sint ac necessariae, nisi eo tamen Virtutis ardore atque existimatione, quae requiritur, suscipiantur, tam parum proficent, quam opera absque caritate & amore Dei qui solus actiones dirigit, iisque robur ac pondus confert, facta. Hoc designatur emblemate, in quo AraXXXXX ignis ad sacrificium peragendum accensus conpicitur, cum ex sententia antiquorum nullum ssacrificium Deo absque igne possit esse acceptum, quod & inscriptio, NON SINE IGNE, notat. Sicuti enim antiquitas credidit, nullum sacricium, quod igne non consumatur, gratum posse esse Divino Numini, ita neque bona opera absque Cartate facta ullius valoris, respectu ad aeternitatem habito, aut pretii sunt, neque politicae Principum actiones, ita, par est, nagnifieri possunt, si virtutis ac fortitudinis requisitae Zelo fuerint destitutae. Hic enim actionibus suum esse confert, atque efficit, ut non solum actiones excelsar atque opera Heroica dabite aestimenturk ac magnae utilitati cedant, sed etiam actionibus communibus suum pretium constituatur, si quidem ab eo profectae fuerint, qui strenuitate sua opinionem Virtutis est consecutus.
167.
Si
vacuum esr pectus, victima nulla litat.
LXXXIV.
MAGNOS VANA TERRENT.
Prudentissima Naturae solertia ordine tam accurato res suas disposuit, ut quamvis necesse habuerit, uni Creaturae plus donorum conferre quam alteri, tam\ntem omnia mutuo compensaverit, ut si probe omnia inspiciantur, nulla res tam exilis sit, quae non in aliquo rem vel maximam antecellat, neque aliquid tam invalidum, quod res magnae non respiciannt, ac periculum poenamque a minimis non metuant. Sicut id hoc Emblemate Leonis ex primitur, quem ignes admodum metuere ac fugere scribunt, atque inscriptione, MAGNOS VANA TERRENT, explicatur. Hac inde doctrina resultante, quod, sicuti Leonem, quamvis animal tam forte ac ferox, quod reliqua animalia omnia metuunt fugiuntque, ignis, quanquam nocere ei non valeat, perterrefacere, ac consternatum in fugam agere potest, ita nullum unquam in vita extitisse quantaecunque Potentiae ac Magnitudinis hominem, qui non suspicionibus suis ac timoribus agitaretur, ac qui non solum ea, quae in effectu ei nocere poterant, timuerit, sed cui non vel imagionatio ac strepitus solicitudinem multam incusserit, molestiamque magnam suscitaverit.
169.
Magnanimum
flammae possunt terrere Leonem;
Non
est, cui exitium non sit ab invalido.
LXXXV.
VERITATIS INVENTOSR.
Quanquam magnae fuerint multorum molestiae ac Calamitates, quas propter professionem ac defensionem Veritatis in hac vita sustinuerunt, adeo ut eos quasi ad incitas & ultimam exitii lineam mala illa redegerint; atteamen non ideo vel latum unguem a Veritate nos discedere, aut signa ejus deserere par est, sed pro certo habere, neque eam neque sectatores ejus nuquam esse perturos. Ac licet non minus constet, Adversariam Veritatis, Mendacium, tam potentem esse, ut eam aliquando in fugam vertat, atque in angulum quendam veluti compingat, non ideo tamen de Veritate actum est, cum amicum habeat singularem, Tempus, qui ei ferens suppetias detegit falsum, atque Veritatem triumphantem producit in lucem Id quod hoc Emblemate Serpentis caudam extremam ore coutinentis, qui Symbolum Temporis est, atque inscriptione, VERITATIS INVENTOR, EXPRIMITUR.
171.
Inventor
veri, tempus, mendacia vincit,
Dum
socio praestat fidus amicus opem.
LXXXVI.
NON RENOVANDUM.
Licet summo cum honore ac gloria quis inimicitias ac contentiones, quas cum adversario exercuit, finiverit, nulla tamen omnino de causa ad eas renovandas reverti debet, si quidem pace semel inita rite compositae fuerint. Non solum autem occasionem offenis ac fastidiis dare non debet, sed etiam veterum simultatum non recordari, quin imo oblivioni tradere etiam ea, quae ipsi, ut victori, ex voto successerunt. Atque hoc est, quod Emblemate intenditur Trophaeum referente, Symbolo quo Antiqui Victoriam repraesentarunt, cum inscriptione, NON RENOVANDUM. Nam, sicuti apud Graecos laudabile non habebatur, renovare Trophaea, aut ea ex lapide construere, velaere stature, sed potius ex ipsis armorum spoliis ab hoste ex pugna cum laude reportatis adornare, quod haec ipso temporis decursu facile consumerentur, secundum ea, quae a Plutarcho referuntur: Ita in hoc laborndum est,ut tandem oblivioni tradantur inimicitiae, quamvis singulari cum honore & commodo consopitae. Contrariam quippe viam insistere, neque animi Christiani, neque hominis est Virtute ac Fortitudune praediti.
173.
Graecia
cum sapiens renovanda Tropbaea negavit,
Mortales
Lites, sanxit, babere breves.
LXXXVII.
BREVIORA LUCIDIORA.
Res estcerta, & in ordinario Naturae cursu animadvertitur, quanto major est conflictus, & pugna rerum inter se naturalium, tanto majores unamquamque pro parte sua aad resistendumvires exercere, utque qualitatem sibi contrariam vincat, contendere. Sic quanto aer intetsior est, tanto magis ignis accenditur, ac quanto frigus super terram vehementius, tanto magis calor in cavernis ac puteis infra terram contractus intenditur. Sic etiiam viddeemus candelam, quanto propius ad finem luminis sui absumta pervenit, tanto plus lucis ac claritatis spargere, ac quantum potest, contendere, ut consumat ac vincatadversarium suum, qui materia illa est, quae ardendo consumitur. Qui se ipsum excitare velit, ut, quo propius ad finem suae vitae accesserit, tanto magis actionibus Virtutis emineat splendeatque, in usum convertere poterit hoc Candelae finnientis Emblema, atque inscriptionem, BREVIORAXXXXX LUCIDIORA. Cujus Emblematis sensus quanto res fini suo propiores sunt, tanto majori splendore effulgere debere.
175.
Lumen;
sic Virtus ultima major erit.
LXXXVIII.
VERITATI NIHIL DIFFICILE.
Usque adeo grata& amica Deo Veritas est, de quo ipsosectatores ejus habent, quod glorientur, ut, quo majori eam honore dignaretur, nomen ejus sibi assumere ac se averitatem ipsam appellare voluerit. Inde non solum eam in Sacra scriptura sua defendit ac propugnat, sed etiam, si quando opus fuit, res prorsus admirabires, & extra ordinarium naturae cursum positas ad confirmatiionem ejus fieri permisit. Quod contiqisse dicitur Tarquinii Romanorum regis tempore, quo Actius Naevius augur NoXXXXXacula lapidem molarem dissecuit, ut XXXXXeritas, quam edixerat, consirmaretur. Id, quod Emblemate Lapidis molaris, quenNovacula incidit, atque inscriptione, VERITATI NIHIL DIFFICILE, adumbratur. Quae quidem Canditatus atque amicus Vertatis, si videbitur, ad usum transferre poterit.
177.
Ista
molae lapidem depicta novacula scindit,
Vere
dictorum testis ut esse queat.
LXXXIX.
SIC NUTRIUNTUR FORTES.
Viri strenui ac fortes non solum in rebus ac
successibus prosperis Virtute sua uti sciunt, verum etiam ex maximis
adversitabus ac calamitatibus suis
utilitatem sigularem capere, dum eo animo ac ratione illas superant, ut
crebris actibus egregiis habitum acquirant, tn quo Virtus consistit. Quem cum
comparaverunt,tum iis tam laves ac suaves illae ipsae molestiae esse videntur,
ut virtute sua se involventes, una cum illis se sustineant ac conservent. Id,
quod Emblemate AXXXXXis strutbionis
ferrum ore mandentis, cum inscriptione, SIC NUTRIUNTUR FORTES, denotatur,
doceturque; Sicut avis illa tanto calore stomachi ac
179.
Digerit
ardenti stomacbo sic strutbio ferrum,
Virtuti
adversae res cibus esse solent.
XC.
EXPECTO DONEC VENIAT.
Magno solatioi calamitosis esse solte spes non duraturae diu calamitatris suae, atque brevi interventurae, quam cum desiderio expectat, felicitatis ac quietis. Hac bona cum spe facilius superantur ac transeunt istae rerum adversarum nubeculae. Ostendi hoc potest Emblemate Cicadae, cui adscripta sunt verba, EXPECTO DONEC VENIAT. Sicut enim cicada non prosolit aut moveturr, priusquam vernum tempus apparuerit; ita, cui adversa accidunt, expectat, donec hyems cum tempestatibus ac procellis suis, quae calamitates denotant, transeat, bona spe fretus, rediturum esse mox cum floribus ac fructibus suis verunm tempus, quo quiesanimi ac desiderii plenitudo significatur.
181.
Auspicium
expectat veris pro more Cicada,
Sic
quoque sint fidei tempora certa tuae.
XCI.
INTERNA SUAVISSIMA.
Suavis admodum ac placabilis res Musica est cultoribus suis, qui eam singulari affectu prosequuntur. Ea in vocum ac sonorum concordantia atque harmonia consistit. Quamvis autem ex rebus contrariis & plurimum differentibus, uti sunt voces acutae & graves, elatae ac depressae, composita sit, non ideo tamen desinunt illae, magna voluptate aures afficere, si quidem mensuram ac proporionem accurate servando consonantiam suavem sfformant. Caeterum, quam grata uspiam ac suavis Musica exterior esse possit, interior tamen illa dubio procul multo eat praestantior. Ac cosistit haec in effeciendo, ut affectus atque appetitur nostri, quamvis inter se admodum contrarii, proportionem ac mensuram a ratione praeceptam servent, cum haec vera ac genuia sit interior consonantia atque harmonia tantopere Deo Opt. Max. accepta, tam suavis insuper & proficua iis qui eam in sese experiuntur. Id quod hoc Emblemate Cbelydis, instrumenti misici, quod reginae nomine nobilitatur, atque inscriptione, INTERNA SUAVISSIMA, denotatur.
183.
Harmonia;
at praestant interiora sonis.
XCII.
INCURSIONIBUS SOLIDATUR.
Exercitatos, ad labores factos, atque exercitiis corporis adsuetos homines, dubium non est, saniores ac robustiores esse iis, qui in delitiis educati in otio vivunt. Eadem animi nostri conditio est, si tolerandis laboribus atque aerumnis assuefactus fuerit. Quod Emblemate Asboris a ventis impugnatae, & inscriptione, INCURSIONIBUS SOLIDATUR, ostenditur. Sicut enim editiori loco posita Arbor atque a ventis agitata solidiores radices agit, atque ipsa firmior redditur illis, quae in vallibus ac locis depressioribus educantur, minusque vim procellarum sentiunt; ita animus calamitatebus atque molestiis exercitus firmior evadet, ac constantior aad resistendum vincendasque, quantaecunque fuerint, adversitates, quam quiiis perferendis superandisque non assuevit.
185.
Horrendi
intentent quamvis fera praelia venti,
Virtutis
quassae firmior arbor erit.
XCIII.
SUPERBIA MANSUETUDINE SUPERATUR.
Homo elati atque arrogantis animi vinci se non patitur ab alio aeque superbo atque arrogante. Tales duo inter se concertant ac digladiantur,dum quisque syrma suae factionis ac Clientum trahit, ac neuter alterum in re ulla, ut ei aliquid deferat, recognoscit. Quod unum superare eos ac divertere potest, Humile quid est ac mansuetum, quod illis locum non concedit, ut factionibus atque aemulatinibus suis altis sese extollant, atque ipsum potius humiliando, se ac pedibus illorum subjiciendo, vicissimque pedis illorum suis proproos, ut asperitatem illorum molliat, veluti iinserendo, qui mos instanter agentium vel suppilicantium est, illorum confundit ac vincit arrogantiam. Id quod hoc Emblemate Elepbantis XXXXX Agni, atque adscripta sententia, SUPERBIA MANSUETUDINE VINCITUR, exprimitur. De Elephante enim scribunt naturalium rerum scriptores, nihil eos magis domare ac mansuefacere, quam agnos, quos etiam fugiunt, sicuti de Eleohantibus Pyrrhi regis Epirotarum refertue, quibus Romani in bello, quod cum eo gesserunt, singulari hoc Stratagemate usi, agnos opposuerunt, atque hoc ratione illos fugarunt, praelioque superiores victoria potiti sunt.
187.
Agno
conspecto desinit esse ferox.
XCIV.
FORTITER OCCUPA PORTUM.
Nauta bonus atque experrtus, sicubi iter longim ingressus, opinione diutius in illo detuentir, aspirantes de caetero venti tempus ipsi ac spatium largiuntur, ut por tum aliquem eligere atque in eum sese possit recipere, occasionem minime negligit, sed ut portum teneat, operam dat. Quod si ventus, veltu tennax, minus ac minus ei faveat, contrarieturque magis quam ut secundet, attractis funiculis, velisque obliquatis omni conatu ventum captara studet,laboratque, ut portem denique ingrediatur. Idem viro prudenti ac cordata facuendum incumbit, ut sicubi se jam diu navikare, nec despicere posse, animadverit, quem successum sua habitura sit navigatio (vita autem, quem vivimus, havigatio esta9 quo peri cula & tempestates quae in mari hujus mundi atque occupationibus ejus oriunturm vitet, portum quendam quaerat atque ingrendiatur, in quo cum quite & tranquillitate itineri suo finem imponere possit, cum in hoc quidem exitu summa reiposita sit. Qui ex hoc monito utilitatem capere velit, applicet sibi Emblema istud Nabis portum feliciter ingredientis , cum illo Horatii. FORTITER OCCUPA PORTUM. Quippe hoc ipsum praetare, signum atque experimentum est summae Prudentiae atque Fortitudinis.
189.
Sic
sapiens vitae deproperabit iter.
XCV.
CELSA GRAVIORE CASU DECIDUNT.
Res frequens ac consueta quibuscunque mortalibus, & laborare, atque ivigilare, ut ad altissimum eminentissimumque statum perveniant. Ad quod desiderium eos elevat ducitque, ut in re alia nulla, quam hoc sibi proposita acquiescere possint, quipe cum in hoc solo quitem summumque Bonum invenire se posse existiment. Cum verodesideria ac vota hominum maximam partem usque adeo vana ac levia sint, rero admodum contingit, ut iis potiantur. Ac posito, adscendisse quempiam culmen istud, quam facilis inde descensus atque deturbatio est, cum eo majora pericula, quo celsior statis est, ingruere soleant. Id quod Emblemate Turris quam filmen ferit, ac versu horatii: CRESA GRAVIORE CASUDECIDUNT, adscripto denotatur. Tutius itaque, atque utilius est, unumquemque sorte sua contentum, in eo, quo natus est, statu permanere, cum hoc faclentem nemo non laudaturus sit tanquam optime callentem rationem officii sui, ipse autem vitam certiori in quite ac majori cum voluptate transmissurus.
191.
Ambiat,
ex alto ut turpius inderuat?
XCVI.
A MINIMIS QUOQUE CAVENDUM.
Non tantum res magne propositam ac initam viam impedie atque intricare solent, verum etiam vel minima quandoque obstacula iter institutum maxime remorari. Dum enim tam facile non animadvertuntur, implicant magis atque interturbant eum, qui maxime ex voto se iter putat conficere. Idem accidit iis, qui insistunt Virtutis, ut, quamvis maxime caveant, ne in peccata gravia incidant, errata quaedam, quaeipsos levia videntur & a quibus minime sibi cavent, eos in via detineant, neque progredi ayque ad desideratum perfecctionis gradum pervenire permittant. Hoc Emblemate Nabis designatur, cujus prorae pisculus, cui nomen Romorae vel Ecbenebis inditum est, adbaeret, adscriptumque est, A MINIMIS QUOQUE CAVENDUM. Exilia enim sunt, quae nos in instituto itinere impediunt ac remorantur, sicuti de pisciculo illo refertur quod, quamvis minutus admodum sit, virtute tamen sua occulta navem quantamcunque, plenis quamvis velis secundisque ventis procurrentem, inhibere ac detinere possit.
193.
Pisiciculus
tenuis, magnis sed navibus; obstat,
Et
minima in magnis esse cavenda docet.
XCVII.
NIHIL ALIUD SUPEREST.
Mundum contemnere, parvique aestimare amnia,. Quae eo continentur non tantum Sacrae nos docent Literae, sed & profanae. Ac si rem sine affectu consideremus, id, quod edicit, docetque nos rerum mundanarum contemtum, Mundus est ipse. Consideremus attente praemium ac mercemtum, quam dat iis, qui se maxime eii addicunt, in eoque fiduciam collocant, quos maxime elevat attollit. Nam etiamsi aliquibus in hac vita conferat amplissima Regna ac dominia, ficiendo eos Monarchas majores partis terrae, atque ut nomina eorum venerationi sint, iisque ab Oriente ad occidentem usque praestetur obsequium, ad ultimum tamen & ad rei summam ex tanta magnitudine non plus terrae iis relinquit, quam ubi angustissime in tristi sepultura cubare possint. Ac quod ipsi quidem solum ex omnibus thesauris atque divitiis secum auferunt, supellex tam exilis atque vile est Lineum. Hoc cum intelligeret felix ac fortis ille Saladinus Rex Aegypti, cui tam prospere omnia in Vita auccesserunt, moriens mandabit, ut in funere suo ondusium bastae longiori imponeretur, ac, qui bastam gestaret, alta boce exclamaret, solumillud sibi ex tanto imperio, XXXXX quas possederat, dibitiis relictum esse. Id quod hoc Emblemate atque inscriptione, NIHIL ALIUD SUPERERT, refertur.
195.
Pro
cunctis opibus, pro Majestate verenda,
Hoc
superest unum, caetera mortis erant.
XCVIII.
HUMANARUM RERUM CONTEMTUS.
Licet merito credamus iis qui nobis rerum terrenarum contemtum inculcant suadentque eo, quod & ipsihoc praestiiterint, mundum contemserint, parvi omnia ejus magnalia aestimaverint, ac se ipsos sponte sua ac propria voluntate deliciis, quas mundus suppeditat, privarerint, attamen ego in ea sum sententia non minus nos movvere posse exempla illorum, qui, postquamse omnibus deliciis ac voluptatibus mundi immerserunt, dolum nobis deinde detegunt, ac certos nos reddunt, opmnia Mundi esse vanitatem. Id quod emblema Sepulturae Sardanapail, cui statua ejus manum elevantis, ac talicro digitorum duorum, omnia se nec tanti aaestimare, secundum Athenaeum, indicantis imposita est, atque inscriptio, HUMANARUM RERUM CONTEMTUS, repraesentat. Hoc scilicet Epitaphium vita tam vitiosa, qualis Sardanapali fuit, merebatur, innuens, omnia, quaer tanti in hac vita aestimantur, ne talitro quidem digna esse, cum appareat, quid de iis Sardanapalus, postquam jam abunde omnibus mundi deliciis exatitus fuit, flatuerit.
197.
Omnia
sunt bominum crepitacula vana putanda,
Conditus exemplo hic Sardanapalus erit.
XCIX.
RES EST MAGNA TACERE.
Magna Vitrus tacere est. Caeterum, cum sermo res sittam utilis, atque necessaria hominibus, qua nimirum a bestiis differunt, iisque antecellunt, videri possit, quanto quis plus loquendo proferat, tanto eum esse majori tratione praeditum. Attamen, non ita se res habet, atque contrarium potius verum est, cum in nulla re minus se ratione regi, ostendant homines, quam in multi loquio ac sermone supersluo. Ac licet labore multo constet Eloquentia, sine dubio tamen res magis diffcilis est, scientiam tacendi comparare. Id quod Emblema Tantali designat, cui pro mercede loquacitatis poena imposita fuit, ut aquae ortenus immersus bibere eam non posset, naque proxime sibi apposita poma gustare, atque Emblemati illud Mmartialis adscriptum legitur:RES SET MAGNA TACERE. Quippe saepius accidit, ut qui nimium deblateraverat, exciderit bonis illis, quae ei oponione aeque omnium propinqua erant, ac fructus & aqua ori Tantali fuerunt. Quam fabulam, utpote vulgo notam, recitandam hic non existimavimus.
199.
Nec
captare cibum nec teneretur aquis/
C.
HOMINEM TE ESSE COGITA.
Nulla res homini Christiano magis necessaria atque utilis est, quam sui ipsius cognitio. Si enim se ipsum cpgnoscit, minime superbiet; cum videat, se pulverem esse atque cinerem, tum nec magni aestimabit ea, quae in mundo sunt, dum quam citissime haec sibi dereliquenda esse animadvertit. Hoc sibi ob oculos assidue ponere, remedium optimum est incuriositatis ac neglectus officii, quod qui abservat, quiete vitam transiget, agnoscens calamitates sibi obvenientes meritum se esse, quas patienter feret, neque eum prospera nimium attollent, dum nullo suo merito ea sibi contingere contanti ad conservandam Virtutem fecerunt, ut de Magno illo Philippo, Rege Macedoniae, referatur, postquam in pugna ad Cheromeam Athenienses devicisset, ne hac gloria ultra, quam parest, efferretur, atque insolesceret, in mandatis eum ministris suis dediffe, ut quovis mane, cum eum ex somono excitassent, primum rerum haec ei verba incalcarent; Surge rex & hominem te esse memento. Res digna omnino, quae perpetuo memoriae insigatur. Atque id est, quod ultimo hoc Mortus Emblemate atque adscripto monito, HOMINEM TE ESSE COGITA, insignitur.
201.
Quanquam
victor ovas, mortalem te esse memento:
Destrue,
vince Orbem; Denique talis eris.
作品 『道徳エンブレム』
スペインの作家。(ラテン語名 イオアンエス・デ・ボルジャ Joannes de Boria)
もともとスペイン語で書かれた原典を、エンブレム作家でもあるカメラリウスがラテン語に翻訳したもの。